Back to the Homepage
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22
1 Apocalypsis Iesu Christi, quam
dedit illi Deus palam facere servis suis, quae oportet fieri cito,
et significavit mittens per angelum suum servo suo Ioanni,
2 qui testificatus est verbum Dei et
testimonium Iesu Christi, quaecumque vidit.
3 Beatus, qui legit et qui audiunt
verba prophetiae et servant ea, quae in ea scripta sunt; tempus
enim prope est.
4 Ioannes septem ecclesiis, quae sunt
in Asia: Gratia vobis et pax ab eo, qui est et qui erat et qui
venturus est, et a septem spiritibus, qui in conspectu throni eius
sunt,
5 et ab Iesu Christo, qui est testis
fidelis, primogenitus mortuorum et princeps regum terrae.
Ei, qui diligit nos et solvit nos a peccatis nostris in sanguine
suo
6 et fecit nos regnum, sacerdotes Deo
et Patri suo, ipsi gloria et imperium in saecula saeculorum.
Amen.
7 Ecce venit cum nubibus, et videbit
eum omnis oculus et qui eum pupugerunt, et plangent se super eum
omnes tribus terrae. Etiam, amen.
8 Ego sum Alpha et Omega, dicit Dominus
Deus, qui est et qui erat et qui venturus est, Omnipotens.
9 Ego Ioannes, frater vester et
particeps in tribulatione et regno et patientia in Iesu, fui in
insula, quae appellatur Patmos, propter verbum Dei et testimonium
Iesu.
10 Fui in spiritu in dominica die et
audivi post me vocem magnam tamquam tubae
11 dicentis: « Quod vides,
scribe in libro et mitte septem ecclesiis: Ephesum et Smyrnam et
Pergamum et Thyatiram et Sardis et Philadelphiam et
Laodiciam ».
12 Et conversus sum, ut viderem vocem,
quae loquebatur mecum; et conversus vidi septem candelabra
aurea
13 et in medio candelabrorum quasi
Filium hominis, vestitum podere et praecinctum ad mamillas zonam
auream;
14 caput autem eius et capilli erant
candidi tamquam lana alba, tamquam nix, et oculi eius velut flamma
ignis,
15 et pedes eius similes orichalco
sicut in camino ardenti, et vox illius tamquam vox aquarum
multarum,
16 et habebat in dextera manu sua
stellas septem, et de ore eius gladius anceps acutus exibat, et
facies eius sicut sol lucet in virtute sua.
17 Et cum vidissem eum, cecidi ad pedes
eius tamquam mortuus; et posuit dexteram suam super me dicens:
« Noli timere! Ego sum primus et novissimus,
18 et vivens et fui mortuus et ecce sum
vivens in saecula saeculorum et habeo claves mortis et inferni.
19 Scribe ergo, quae vidisti et quae
sunt et quae oportet fieri post haec.
20 Mysterium septem stellarum, quas
vidisti ad dexteram meam, et septem candelabra aurea: septem
stellae, angeli sunt septem ecclesiarum; et candelabra septem,
septem ecclesiae sunt.
1 Angelo ecclesiae, quae est Ephesi,
scribe:
Haec dicit, qui tenet septem stellas in dextera sua, qui ambulat in
medio septem candelabrorum aureorum:
2 Scio opera tua et laborem et
patientiam tuam, et quia non potes sustinere malos et tentasti eos,
qui se dicunt apostolos et non sunt, et invenisti eos mendaces;
3 et patientiam habes et sustinuisti
propter nomen meum et non defecisti.
4 Sed habeo adversus te quod caritatem
tuam primam reliquisti.
5 Memor esto itaque unde excideris, et
age paenitentiam et prima opera fac; sin autem, venio tibi et
movebo candelabrum tuum de loco suo, nisi paenitentiam egeris.
6 Sed hoc habes, quia odisti facta
Nicolaitarum, quae et ego odi.
7 Qui habet aurem, audiat quid Spiritus
dicat ecclesiis. Vincenti dabo ei edere de ligno vitae, quod est in
paradiso Dei.
8 Et angelo ecclesiae, quae est
Smyrnae, scribe:
Haec dicit Primus et Novissimus, qui fuit mortuus et vixit:
9 Scio tribulationem tuam et
paupertatem tuam — sed dives es — et blasphemiam ab
his, qui se dicunt Iudaeos esse et non sunt, sed sunt synagoga
Satanae.
10 Nihil horum timeas, quae passurus
es. Ecce missurus est Diabolus ex vobis in carcerem, ut tentemini,
et habebitis tribulationem diebus decem. Esto fidelis usque ad
mortem, et dabo tibi coronam vitae.
11 Qui habet aurem, audiat quid
Spiritus dicat ecclesiis. Qui vicerit, non laedetur a morte
secunda.
12 Et angelo ecclesiae, quae est
Pergami, scribe:
Haec dicit, qui habet romphaeam ancipitem acutam:
13 Scio, ubi habitas, ubi thronus est
Satanae, et tenes nomen meum et non negasti fidem meam et in diebus
Antipas, testis meus fidelis, qui occisus est apud vos, ubi Satanas
habitat.
14 Sed habeo adversus te pauca, quia
habes illic tenentes doctrinam Balaam, qui docebat Balac mittere
scandalum coram filiis Israel, edere idolothyta et fornicari;
15 ita habes et tu tenentes doctrinam
Nicolaitarum similiter.
16 Ergo paenitentiam age; si quo minus,
venio tibi cito et pugnabo cum illis in gladio oris mei.
17 Qui habet aurem, audiat quid
Spiritus dicat ecclesiis. Vincenti dabo ei de manna abscondito et
dabo illi calculum candidum, et in calculo nomen novum scriptum,
quod nemo scit, nisi qui accipit.
18 Et angelo ecclesiae, quae est
Thyatirae, scribe: Haec dicit Filius Dei, qui habet oculos ut
flammam ignis, et pedes eius similes orichalco:
19 Novi opera tua et caritatem et fidem
et ministerium et patientiam tuam et opera tua novissima plura
prioribus.
20 Sed habeo adversus te, quia
permittis mulierem Iezabel, quae se dicit prophetissam, et docet et
seducit servos meos fornicari et manducare idolothyta.
21 Et dedi illi tempus, ut paenitentiam
ageret, et non vult paeniteri a fornicatione sua.
22 Ecce mitto eam in lectum et, qui
moechantur cum ea, in tribulationem magnam, nisi paenitentiam
egerint ab operibus eius.
23 Et filios eius interficiam in morte,
et scient omnes ecclesiae quia ego sum scrutans renes et corda, et
dabo unicuique vestrum secundum opera vestra.
24 Vobis autem dico ceteris, qui
Thyatirae estis, quicumque non habent doctrinam hanc, qui non
cognoverunt altitudines Satanae, quemadmodum dicunt, non mittam
super vos aliud pondus;
25 tamen id quod habetis, tenete, donec
veniam.
26 Et, qui vicerit et qui custodierit
usque in finem opera mea, dabo illi potestatem super gentes,
27 et reget illas in virga ferrea,
tamquam vasa fictilia confringentur,
28 sicut et ego accepi a Patre meo, et
dabo illi stellam matutinam.
29 Qui habet aurem, audiat quid
Spiritus dicat ecclesiis.
1 Et angelo ecclesiae, quae est
Sardis, scribe:
Haec dicit, qui habet septem spiritus Dei et septem stellas: Scio
opera tua, quia nomen habes quod vivas, et mortuus es.
2 Esto vigilans et confirma cetera,
quae moritura erant, non enim invenio opera tua plena coram Deo
meo;
3 in mente ergo habe qualiter acceperis
et audieris, et serva et paenitentiam age. Si ergo non vigilaveris,
veniam tamquam fur, et nescies qua hora veniam ad te.
4 Sed habes pauca nomina in Sardis, qui
non inquinaverunt vestimenta sua et ambulabunt mecum in albis, quia
digni sunt.
5 Qui vicerit, sic vestietur
vestimentis albis, et non delebo nomen eius de libro vitae et
confitebor nomen eius coram Patre meo et coram angelis eius.
6 Qui habet aurem, audiat quid Spiritus
dicat ecclesiis.
7 Et angelo ecclesiae, quae est
Philadelphiae, scribe:
Haec dicit Sanctus, Verus, qui habet clavem David, qui aperit, et
nemo claudet; et claudit, et nemo aperit:
8 Scio opera tua — ecce dedi
coram te ostium apertum, quod nemo potest claudere — quia
modicam habes virtutem, et servasti verbum meum et non negasti
nomen meum.
9 Ecce dabo de synagoga Satanae, qui
dicunt se Iudaeos esse et non sunt, sed mentiuntur; ecce faciam
illos, ut veniant et adorent ante pedes tuos et scient quia ego
dilexi te.
10 Quoniam servasti verbum patientiae
meae, et ego te servabo ab hora tentationis, quae ventura est super
orbem universum tentare habitantes in terra.
11 Venio cito; tene quod habes, ut nemo
accipiat coronam tuam.
12 Qui vicerit, faciam illum columnam
in templo Dei mei, et foras non egredietur amplius; et scribam
super eum nomen Dei mei et nomen civitatis Dei mei, novae
Ierusalem, quae descendit de caelo a Deo meo, et nomen meum
novum.
13 Qui habet aurem, audiat quid
Spiritus dicat ecclesiis.
14 Et angelo ecclesiae, quae est
Laodiciae, scribe:
Haec dicit Amen, testis fidelis et verus, principium creaturae
Dei:
15 Scio opera tua, quia neque frigidus
es neque calidus. Utinam frigidus esses aut calidus!
16 Sic quia tepidus es et nec calidus
nec frigidus, incipiam te evomere ex ore meo.
17 Quia dicis: «Dives sum et
locupletatus et nullius egeo», et nescis quia tu es miser et
miserabilis et pauper et caecus et nudus,
18 suadeo tibi emere a me aurum igne
probatum, ut locuples fias et vestimentis albis induaris, et non
appareat confusio nuditatis tuae, et collyrium ad inunguendum
oculos tuos, ut videas.
19 Ego, quos amo, arguo et castigo.
Aemulare ergo et paenitentiam age.
20 Ecce sto ad ostium et pulso. Si quis
audierit vocem meam et aperuerit ianuam, introibo ad illum et
cenabo cum illo, et ipse mecum.
21 Qui vicerit, dabo ei sedere mecum in
throno meo, sicut et ego vici et sedi cum Patre meo in throno
eius.
22 Qui habet aurem, audiat quid
Spiritus dicat ecclesiis ».
1 Post haec vidi: et ecce ostium
apertum in caelo, et vox prima, quam audivi, tamquam tubae
loquentis mecum dicens: « Ascende huc, et ostendam tibi,
quae oportet fieri post haec ».
2 Statim fui in spiritu: et ecce
thronus positus erat in caelo; et supra thronum sedens;
3 et, qui sedebat, similis erat aspectu
lapidi iaspidi et sardino; et iris erat in circuitu throni, aspectu
similis smaragdo.
4 Et in circuitu throni, viginti
quattuor thronos, et super thronos viginti quattuor seniores
sedentes, circumamictos vestimentis albis, et super capita eorum
coronas aureas.
5 Et de throno procedunt fulgura et
voces et tonitrua; et septem lampades ignis ardentes ante thronum,
quae sunt septem spiritus Dei;
6 et in conspectu throni tamquam mare
vitreum simile crystallo. Et in medio throni et in circuitu throni
quattuor animalia, plena oculis ante et retro:
7 et animal primum simile leoni, et
secundum animal simile vitulo, et tertium animal habens faciem
quasi hominis, et quartum animal simile aquilae volanti.
8 Et quattuor animalia singula eorum
habebant alas senas, in circuitu et intus plenae sunt oculis; et
requiem non habent die et nocte dicentia: « Sanctus,
sanctus, sanctus Dominus, Deus omnipotens, qui erat et qui est et
qui venturus est! ».
9 Et cum darent illa animalia gloriam
et honorem et gratiarum actionem sedenti super thronum, viventi in
saecula saeculorum,
10 procidebant viginti quattuor
seniores ante sedentem in throno et adorabant viventem in saecula
saeculorum et mittebant coronas suas ante thronum dicentes:
11 « Dignus es, Domine et
Deus noster,
accipere gloriam et honorem et virtutem,
quia tu creasti omnia,
et propter voluntatem tuam erant et creata sunt ».
1 Et vidi in dextera sedentis super
thronum librum scriptum intus et foris, signatum sigillis
septem.
2 Et vidi angelum fortem praedicantem
voce magna: « Quis est dignus aperire librum et solvere
signacula eius? ».
3 Et nemo poterat in caelo neque in
terra neque subtus terram aperire librum neque respicere illum.
4 Et ego flebam multum, quoniam nemo
dignus inventus est aperire librum nec respicere eum.
5 Et unus de senioribus dicit mihi:
« Ne fleveris; ecce vicit leo de tribu Iudae, radix
David, aperire librum et septem signacula eius ».
6 Et vidi in medio throni et quattuor
animalium et in medio seniorum Agnum stantem tamquam occisum,
habentem cornua septem et oculos septem, qui sunt septem spiritus
Dei missi in omnem terram.
7 Et venit et accepit de dextera
sedentis in throno.
8 Et cum accepisset librum, quattuor
animalia et viginti quattuor seniores ceciderunt coram Agno,
habentes singuli citharas et phialas aureas plenas incensorum, quae
sunt orationes sanctorum.
9 Et cantant novum canticum
dicentes:
« Dignus es accipere librum
et aperire signacula eius,
quoniam occisus es et redemisti Deo in sanguine tuo
ex omni tribu et lingua et populo et natione;
10 et fecisti eos Deo nostro regnum et
sacerdotes,
et regnabunt super terram ».
11 Et vidi et audivi vocem angelorum
multorum in circuitu throni et animalium et seniorum, et erat
numerus eorum myriades myriadum et milia milium,
12 dicentium voce magna:
« Dignus est Agnus, qui occisus est, accipere virtutem
et divitias et sapientiam
et fortitudinem et honorem et gloriam et
benedictionem ».
13 Et omnem creaturam, quae in caelo
est et super terram et sub terra et super mare et quae in eis
omnia, audivi dicentes: «Sedenti super thronum et Agno
benedictio et honor et gloria et potestas in saecula
saeculorum ».
14 Et quattuor animalia dicebant:
« Amen »; et seniores ceciderunt et
adoraverunt.
1 Et vidi, cum aperuisset Agnus unum
de septem sigillis, et audivi unum de quattuor animalibus dicens
tamquam voce tonitrui: « Veni ».
2 Et vidi: et ecce equus albus; et, qui
sedebat super illum, habebat arcum, et data est ei corona, et
exivit vincens et ut vinceret.
3 Et cum aperuisset sigillum secundum,
audivi secundum animal dicens: « Veni ».
4 Et exivit alius equus rufus; et, qui
sedebat super illum, datum est ei, ut sumeret pacem de terra, et ut
invicem se interficiant; et datus est illi gladius magnus.
5 Et cum aperuisset sigillum tertium,
audivi tertium animal dicens: « Veni ». Et
vidi: et ecce equus niger; et, qui sedebat super eum, habebat
stateram in manu sua.
6 Et audivi tamquam vocem in medio
quattuor animalium dicentem: « Bilibris tritici denario,
et tres bilibres hordei denario; et oleum et vinum ne
laeseris ».
7 Et cum aperuisset sigillum quartum,
audivi vocem quarti animalis dicentis:
« Veni ».
8 Et vidi: et ecce equus pallidus; et,
qui sedebat desuper, nomen illi Mors, et Infernus sequebatur eum;
et data est illis potestas super quartam partem terrae interficere
gladio et fame et morte et a bestiis terrae.
9 Et cum aperuisset quintum sigillum,
vidi subtus altare animas interfectorum propter verbum Dei et
propter testimonium, quod habebant.
10 Et clamaverunt voce magna dicentes:
« Usquequo, Domine, sanctus et verus, non iudicas et
vindicas sanguinem nostrum de his, qui habitant in
terra? ».
11 Et datae sunt illis singulae stolae
albae; et dictum est illis, ut requiescant tempus adhuc modicum,
donec impleantur et conservi eorum et fratres eorum, qui
interficiendi sunt sicut et illi.
12 Et vidi, cum aperuisset sigillum
sextum, et terraemotus factus est magnus, et sol factus est niger
tamquam saccus cilicinus, et luna tota facta est sicut sanguis,
13 et stellae caeli ceciderunt in
terram, sicut ficus mittit grossos suos, cum vento magno
movetur,
14 et caelum recessit sicut liber
involutus, et omnis mons et insula de locis suis motae sunt.
15 Et reges terrae et magnates et
tribuni et divites et fortes et omnis servus et liber absconderunt
se in speluncis et in petris montium;
16 et dicunt montibus et petris:
« Cadite super nos et abscondite nos a facie sedentis
super thronum et ab ira Agni,
17 quoniam venit dies magnus irae
ipsorum, et quis poterit stare? ».
1 Post haec vidi quattuor angelos
stantes super quattuor angulos terrae tenentes quattuor ventos
terrae, ne flaret ventus super terram neque super mare neque in
ullam arborem.
2 Et vidi alterum angelum ascendentem
ab ortu solis, habentem sigillum Dei vivi; et clamavit voce magna
quattuor angelis, quibus datum est nocere terrae et mari,
3 dicens: « Nolite nocere
terrae neque mari neque arboribus, quoadusque signemus servos Dei
nostri in frontibus eorum ».
4 Et audivi numerum signatorum, centum
quadraginta quattuor milia signati ex omni tribu filiorum
Israel:
5 ex tribu Iudae duodecim milia
signati, ex tribu Ruben duodecim milia, ex tribu Gad duodecim
milia,
6 ex tribu Aser duodecim milia, ex
tribu Nephthali duodecim milia, ex tribu Manasse duodecim
milia,
7 ex tribu Simeon duodecim milia, ex
tribu Levi duodecim milia, ex tribu Issachar duodecim milia,
8 ex tribu Zabulon duodecim milia, ex
tribu Ioseph duodecim milia, ex tribu Beniamin duodecim milia
signati.
9 Post haec vidi: et ecce turba magna,
quam dinumerare nemo poterat, ex omnibus gentibus et tribubus et
populis et linguis stantes ante thronum et in conspectu Agni,
amicti stolis albis, et palmae in manibus eorum;
10 et clamant voce magna dicentes:
« Salus Deo nostro, qui sedet super thronum, et
Agno ».
11 Et omnes angeli stabant in circuitu
throni et seniorum et quattuor animalium, et ceciderunt in
conspectu throni in facies suas et adoraverunt Deum
12 dicentes:
« Amen! Benedictio et gloria et sapientia et gratiarum
actio et honor et virtus et fortitudo Deo nostro in saecula
saeculorum. Amen ».
13 Et respondit unus de senioribus
dicens mihi: « Hi, qui amicti sunt stolis albis, qui
sunt et unde venerunt? ».
14 Et dixi illi: « Domine
mi, tu scis ». Et dixit mihi: « Hi sunt qui
veniunt de tribulatione magna et laverunt stolas suas et
dealbaverunt eas in sanguine Agni.
15 Ideo sunt ante thronum Dei et
serviunt ei die ac nocte in templo eius; et, qui sedet in throno,
habitabit super illos.
16 Non esurient amplius neque sitient
amplius, neque cadet super illos sol neque ullus aestus,
17 quoniam Agnus, qui in medio throni
est, pascet illos et deducet eos ad vitae fontes aquarum, et
absterget Deus omnem lacrimam ex oculis eorum ».
1 Et cum aperuisset sigillum
septimum, factum est silentium in caelo quasi media hora.
2 Et vidi septem angelos, qui stant in
conspectu Dei, et datae sunt illis septem tubae.
3 Et alius angelus venit et stetit ante
altare habens turibulum aureum, et data sunt illi incensa multa, ut
daret orationibus sanctorum omnium super altare aureum, quod est
ante thronum.
4 Et ascendit fumus incensorum de
orationibus sanctorum de manu angeli coram Deo.
5 Et accepit angelus turibulum et
implevit illud de igne altaris et misit in terram; et facta sunt
tonitrua et voces et fulgura et terraemotus.
6 Et septem angeli, qui habebant septem
tubas, paraverunt se, ut tuba canerent.
7 Et primus tuba cecinit. Et facta est
grando et ignis mixta in sanguine, et missum est in terram: et
tertia pars terrae combusta est, et tertia pars arborum combusta
est, et omne fenum viride combustum est.
8 Et secundus angelus tuba cecinit. Et
tamquam mons magnus igne ardens missus est in mare: et facta est
tertia pars maris sanguis,
9 et mortua est tertia pars
creaturarum, quae in mari sunt, quae habent animas, et tertia pars
navium interiit.
10 Et tertius angelus tuba cecinit. Et
cecidit de caelo stella magna ardens tamquam facula et cecidit
super tertiam partem fluminum et super fontes aquarum.
11 Et nomen stellae dicitur Absinthius.
Et facta est tertia pars aquarum in absinthium, et multi hominum
mortui sunt de aquis, quia amarae factae sunt.
12 Et quartus angelus tuba cecinit. Et
percussa est tertia pars solis et tertia pars lunae et tertia pars
stellarum, ut obscuraretur tertia pars eorum, et diei non luceret
pars tertia, et nox similiter.
13 Et vidi et audivi unam aquilam
volantem per medium caelum dicentem voce magna: « Vae,
vae, vae habitantibus in terra de ceteris vocibus tubae trium
angelorum, qui tuba canituri sunt!».
1 Et quintus angelus tuba cecinit.
Et vidi stellam de caelo cecidisse in terram, et data est illi
clavis putei abyssi.
2 Et aperuit puteum abyssi, et ascendit
fumus ex puteo sicut fumus fornacis magnae; et obscuratus est sol
et aer de fumo putei.
3 Et de fumo exierunt locustae in
terram, et data est illis potestas, sicut habent potestatem
scorpiones terrae.
4 Et dictum est illis, ne laederent
fenum terrae neque omne viride neque omnem arborem, nisi tantum
homines, qui non habent signum Dei in frontibus.
5 Et datum est illis, ne occiderent
eos, sed ut cruciarentur mensibus quinque; et cruciatus eorum ut
cruciatus scorpii, cum percutit hominem.
6 Et in diebus illis quaerent homines
mortem et non invenient eam; et desiderabunt mori, et fugit mors ab
ipsis.
7 Et similitudines locustarum similes
equis paratis in proelium, et super capita earum tamquam coronae
similes auro, et facies earum sicut facies hominum;
8 et habebant capillos sicut capillos
mulierum, et dentes earum sicut leonum erant,
9 et habebant loricas sicut loricas
ferreas, et vox alarum earum sicut vox curruum equorum multorum
currentium in bellum.
10 Et habent caudas similes
scorpionibus et aculeos, et in caudis earum potestas earum nocere
hominibus mensibus quinque.
11 Habent super se regem angelum
abyssi, cui nomen Hebraice Abaddon et Graece nomen habet
Apollyon.
12 Vae unum abiit. Ecce veniunt adhuc
duo vae post haec.
13 Et sextus angelus tuba cecinit. Et
audivi vocem unam ex cornibus altaris aurei, quod est ante
Deum,
14 dicentem sexto angelo, qui habebat
tubam: « Solve quattuor angelos, qui alligati sunt super
flumen magnum Euphraten ».
15 Et soluti sunt quattuor angeli, qui
parati erant in horam et diem et mensem et annum, ut occiderent
tertiam partem hominum.
16 Et numerus equestris exercitus
vicies milies dena milia; audivi numerum eorum.
17 Et ita vidi equos in visione et, qui
sedebant super eos, habentes loricas igneas et hyacinthinas et
sulphureas; et capita equorum erant tamquam capita leonum, et de
ore ipsorum procedit ignis et fumus et sulphur.
18 Ab his tribus plagis occisa est
tertia pars hominum, de igne et fumo et sulphure, quod procedebat
ex ore ipsorum.
19 Potestas enim equorum in ore eorum
est et in caudis eorum; nam caudae illorum similes serpentibus
habentes capita, et in his nocent.
20 Et ceteri homines, qui non sunt
occisi in his plagis neque paenitentiam egerunt de operibus manuum
suarum, ut non adorarent daemonia et simulacra aurea et argentea et
aerea et lapidea et lignea, quae neque videre possunt neque audire
neque ambulare,
21 et non egerunt paenitentiam ab
homicidiis suis neque a veneficiis suis neque a fornicatione sua
neque a furtis suis.
1 Et vidi alium angelum fortem
descendentem de caelo amictum nube, et iris super caput, et facies
eius erat ut sol, et pedes eius tamquam columnae ignis;
2 et habebat in manu sua libellum
apertum. Et posuit pedem suum dexterum supra mare, sinistrum autem
super terram,
3 et clamavit voce magna, quemadmodum
cum leo rugit. Et cum clamasset, locuta sunt septem tonitrua voces
suas.
4 Et cum locuta fuissent septem
tonitrua, scripturus eram; et audivi vocem de caelo dicentem:
« Signa, quae locuta sunt septem tonitrua, et noli ea
scribere ».
5 Et angelus, quem vidi stantem supra
mare et supra terram, levavit manum suam dexteram ad caelum
6 et iuravit per Viventem in saecula
saeculorum, qui creavit caelum et ea, quae in illo sunt, et terram
et ea, quae in ea sunt, et mare et ea, quae in eo sunt:
« Tempus amplius non erit,
7 sed in diebus vocis septimi angeli,
cum coeperit tuba canere, et consummatum est mysterium Dei, sicut
evangelizavit servis suis prophetis ».
8 Et vox, quam audivi de caelo, iterum
loquentem mecum et dicentem: « Vade, accipe librum
apertum de manu angeli stantis supra mare et supra
terram ».
9 Et abii ad angelum dicens ei, ut
daret mihi libellum. Et dicit mihi: « Accipe et devora
illum; et faciet amaricare ventrem tuum, sed in ore tuo erit dulcis
tamquam mel ».
10 Et accepi libellum de manu angeli et
devoravi eum, et erat in ore meo tamquam mel dulcis; et cum
devorassem eum, amaricatus est venter meus.
11 Et dicunt mihi: « Oportet
te iterum prophetare super populis et gentibus et linguis et
regibus multis ».
1 Et datus est mihi calamus similis
virgae dicens: « Surge et metire templum Dei et altare
et adorantes in eo.
2 Atrium autem, quod est foris templum,
eice foras et ne metiaris illud, quoniam datum est gentibus, et
civitatem sanctam calcabunt mensibus quadraginta duobus.
3 Et dabo duobus testibus meis, et
prophetabunt diebus mille ducentis sexaginta amicti
saccis ».
4 Hi sunt duae olivae et duo candelabra
in conspectu Domini terrae stantes.
5 Et si quis eis vult nocere, ignis
exit de ore illorum et devorat inimicos eorum; et si quis voluerit
eos laedere, sic oportet eum occidi.
6 Hi habent potestatem claudendi
caelum, ne pluat pluvia diebus prophetiae ipsorum; et potestatem
habent super aquas convertendi eas in sanguinem et percutere terram
omni plaga, quotienscumque voluerint.
7 Et cum finierint testimonium suum,
bestia, quae ascendit de abysso, faciet adversus illos bellum et
vincet eos et occidet illos.
8 Et corpus eorum in platea civitatis
magnae, quae vocatur spiritaliter Sodoma et Aegyptus, ubi et
Dominus eorum crucifixus est;
9 et vident de populis et tribubus et
linguis et gentibus corpus eorum per tres dies et dimidium, et
corpora eorum non sinunt poni in monumento.
10 Et inhabitantes terram gaudent super
illis et iucundantur et munera mittent invicem, quoniam hi duo
prophetae cruciaverunt eos, qui inhabitant super terram.
11 Et post dies tres et dimidium
spiritus vitae a Deo intravit in eos, et steterunt super pedes
suos; et timor magnus cecidit super eos, qui videbant eos.
12 Et audierunt vocem magnam de caelo
dicentem illis: « Ascendite huc »; et
ascenderunt in caelum in nube, et viderunt illos inimici eorum.
13 Et in illa hora factus est
terraemotus magnus, et decima pars civitatis cecidit, et occisi
sunt in terraemotu nomina hominum septem milia, et reliqui in
timorem sunt missi et dederunt gloriam Deo caeli.
14 Vae secundum abiit; ecce vae tertium
venit cito.
15 Et septimus angelus tuba cecinit, et
factae sunt voces magnae in caelo dicentes: « Factum est
regnum huius mundi Domini nostri et Christi eius, et regnabit in
saecula saeculorum ».
16 Et viginti quattuor seniores, qui in
conspectu Dei sedent in thronis suis, ceciderunt super facies suas
et adoraverunt Deum
17 dicentes:
« Gratias agimus tibi,
Domine, Deus omnipotens,
qui es et qui eras,
quia accepisti virtutem tuam magnam et regnasti.
18 Et iratae sunt gentes,
et advenit ira tua, et tempus mortuorum iudicari
et reddere mercedem servis tuis prophetis et sanctis
et timentibus nomen tuum, pusillis et magnis,
et exterminare eos, qui exterminant terram ».
19 Et apertum est templum Dei in caelo,
et visa est arca testamenti eius in templo eius; et facta sunt
fulgura et voces et terraemotus et grando magna.
1 Et signum magnum apparuit in
caelo: mulier amicta sole, et luna sub pedibus eius, et super caput
eius corona stellarum duodecim;
2 et in utero habens, et clamat
parturiens et cruciatur, ut pariat.
3 Et visum est aliud signum in caelo:
et ecce draco rufus magnus, habens capita septem et cornua decem,
et super capita sua septem diademata;
4 et cauda eius trahit tertiam partem
stellarum caeli et misit eas in terram. Et draco stetit ante
mulierem, quae erat paritura, ut, cum peperisset, filium eius
devoraret.
5 Et peperit filium, masculum, qui
recturus est omnes gentes in virga ferrea; et raptus est filius
eius ad Deum et ad thronum eius.
6 Et mulier fugit in desertum, ubi
habet locum paratum a Deo, ut ibi pascant illam diebus mille
ducentis sexaginta.
7 Et factum est proelium in caelo,
Michael et angeli eius, ut proeliarentur cum dracone. Et draco
pugnavit et angeli eius,
8 et non valuit, neque locus inventus
est eorum amplius in caelo.
9 Et proiectus est draco ille magnus,
serpens antiquus, qui vocatur Diabolus et Satanas, qui seducit
universum orbem; proiectus est in terram, et angeli eius cum illo
proiecti sunt.
10 Et audivi vocem magnam in caelo
dicentem:
« Nunc facta est salus et virtus et regnum Dei
nostri
et potestas Christi eius,
quia proiectus est accusator fratrum nostrorum,
qui accusabat illos ante conspectum Dei nostri die ac nocte.
11 Et ipsi vicerunt illum propter
sanguinem Agni
et propter verbum testimonii sui;
et non dilexerunt animam suam
usque ad mortem.
12 Propterea laetamini, caeli
et qui habitatis in eis.
Vae terrae et mari, quia descendit Diabolus ad vos habens iram
magnam, sciens quod modicum tempus habet! ».
13 Et postquam vidit draco quod
proiectus est in terram, persecutus est mulierem, quae peperit
masculum.
14 Et datae sunt mulieri duae alae
aquilae magnae, ut volaret in desertum in locum suum, ubi alitur
per tempus et tempora et dimidium temporis a facie serpentis.
15 Et misit serpens ex ore suo post
mulierem aquam tamquam flumen, ut eam faceret trahi a flumine.
16 Et adiuvit terra mulierem, et
aperuit terra os suum et absorbuit flumen, quod misit draco de ore
suo.
17 Et iratus est draco in mulierem et
abiit facere proelium cum reliquis de semine eius, qui custodiunt
mandata Dei et habent testimonium Iesu.
18 Et stetit super arenam maris.
1 Et vidi de mari bestiam
ascendentem, habentem cor nua decem et capita septem, et super
cornua eius decem diademata, et super capita eius nomina
blasphemiae.
2 Et bestia, quam vidi, similis erat
pardo, et pedes eius sicut ursi, et os eius sicut os leonis. Et
dedit illi draco virtutem suam et thronum suum et potestatem
magnam.
3 Et unum de capitibus suis quasi
occisum in mortem, et plaga mortis eius curata est.
Et admirata est universa terra post bestiam,
4 et adoraverunt draconem, quia dedit
potestatem bestiae, et adoraverunt bestiam dicentes:
« Quis similis bestiae, et quis potest pugnare cum
ea? ».
5 Et datum est ei os loquens magna et
blasphemias, et data est illi potestas facere menses quadraginta
duos.
6 Et aperuit os suum in blasphemias ad
Deum, blasphemare nomen eius et tabernaculum eius, eos, qui in
caelo habitant.
7 Et datum est illi bellum facere cum
sanctis et vincere illos, et data est ei potestas super omnem
tribum et populum et linguam et gentem.
8 Et adorabunt eum omnes, qui
inhabitant terram, cuiuscumque non est scriptum nomen in libro
vitae Agni, qui occisus est, ab origine mundi.
9 Si quis habet aurem, audiat:
10 Si quis in captivitatem,
in captivitatem vadit;
si quis in gladio debet occidi,
oportet eum in gladio occidi.
Hic est patientia et fides sanctorum.
11 Et vidi aliam bestiam ascendentem de
terra, et habebat cornua duo similia agni, et loquebatur sicut
draco.
12 Et potestatem prioris bestiae omnem
facit in conspectu eius. Et facit terram et inhabitantes in ea
adorare bestiam primam, cuius curata est plaga mortis.
13 Et facit signa magna, ut etiam ignem
faciat de caelo descendere in terram in conspectu hominum.
14 Et seducit habitantes terram propter
signa, quae data sunt illi facere in conspectu bestiae, dicens
habitantibus in terra, ut faciant imaginem bestiae, quae habet
plagam gladii et vixit.
15 Et datum est illi, ut daret spiritum
imagini bestiae, ut et loquatur imago bestiae; et faciat, ut
quicumque non adoraverint imaginem bestiae, occidantur.
16 Et facit omnes pusillos et magnos et
divites et pauperes et liberos et servos accipere characterem in
dextera manu sua aut in frontibus suis,
17 et ne quis possit emere aut vendere,
nisi qui habet characterem, nomen bestiae aut numerum nominis
eius.
18 Hic sapientia est: qui habet
intellectum, computet numerum bestiae; numerus enim hominis est: et
numerus eius est sescenti sexaginta sex.
1 Et vidi: et ecce Agnus stans supra
montem Sion, et cum illo centum quadraginta quattuor milia,
habentes nomen eius et nomen Patris eius scriptum in frontibus
suis.
2 Et audivi vocem de caelo tamquam
vocem aquarum multarum et tamquam vocem tonitrui magni; et vox,
quam audivi, sicut citharoedorum citharizantium in citharis
suis.
3 Et cantant quasi canticum novum ante
thronum et ante quattuor animalia et seniores. Et nemo poterat
discere canticum, nisi illa centum quadraginta quattuor milia, qui
empti sunt de terra.
4 Hi sunt qui cum mulieribus non sunt
coinquinati, virgines enim sunt. Hi qui sequuntur Agnum, quocumque
abierit. Hi empti sunt ex hominibus primitiae Deo et Agno;
5 et in ore ipsorum non est inventum
mendacium: sine macula sunt.
6 Et vidi alterum angelum volantem per
medium caelum, habentem evangelium aeternum, ut evangelizaret super
sedentes in terra et super omnem gentem et tribum et linguam et
populum;
7 dicens magna voce:
« Timete Deum et date illi gloriam, quia venit hora
iudicii eius; et adorate eum, qui fecit caelum et terram et mare et
fontes aquarum ».
8 Et alius angelus secutus est dicens:
« Cecidit, cecidit Babylon illa magna, quae a vino irae
fornicationis suae potionavit omnes gentes! ».
9 Et alius angelus tertius secutus est
illos dicens voce magna: « Si quis adoraverit bestiam et
imaginem eius et acceperit characterem in fronte sua aut in manu
sua,
10 et hic bibet de vino irae Dei, quod
mixtum est mero in calice irae ipsius, et cruciabitur igne et
sulphure in conspectu angelorum sanctorum et ante conspectum
Agni.
11 Et fumus tormentorum eorum in
saecula saeculorum ascendit, nec habent requiem die ac nocte, qui
adoraverunt bestiam et imaginem eius, et si quis acceperit
characterem nominis eius ».
12 Hic patientia sanctorum est, qui
custodiunt mandata Dei et fidem Iesu.
13 Et audivi vocem de caelo dicentem:
« Scribe: Beati mortui, qui in Domino moriuntur amodo.
Etiam, dicit Spiritus, ut requiescant a laboribus suis; opera enim
illorum sequuntur illos ».
14 Et vidi: et ecce nubem candidam, et
supra nubem sedentem quasi Filium hominis, habentem super caput
suum coronam auream et in manu sua falcem acutam.
15 Et alter angelus exivit de templo
clamans voce magna ad sedentem super nubem: « Mitte
falcem tuam et mete, quia venit hora, ut metatur, quoniam aruit
messis terrae ».
16 Et misit, qui sedebat supra nubem,
falcem suam in terram, et messa est terra.
17 Et alius angelus exivit de templo,
quod est in caelo, habens et ipse falcem acutam.
18 Et alius angelus de altari, habens
potestatem supra ignem, et clamavit voce magna ad eum, qui habebat
falcem acutam, dicens: « Mitte falcem tuam acutam et
vindemia botros vineae terrae, quoniam maturae sunt uvae
eius ».
19 Et misit angelus falcem suam in
terram et vindemiavit vineam terrae et misit in lacum irae Dei
magnum.
20 Et calcatus est lacus extra
civitatem, et exivit sanguis de lacu usque ad frenos equorum per
stadia mille sescenta.
1 Et vidi aliud signum in caelo
magnum et mirabile: angelos septem habentes plagas septem
novissimas, quoniam in illis consummata est ira Dei.
2 Et vidi tamquam mare vitreum mixtum
igne; et eos, qui vicerunt bestiam et imaginem illius et numerum
nominis eius, stantes supra mare vitreum, habentes citharas
Dei.
3 Et cantant canticum Moysis servi Dei
et canticum Agni dicentes:
« Magna et mirabilia opera tua,
Domine, Deus omnipotens;
iustae et verae viae tuae,
Rex gentium!
4 Quis non timebit, Domine,
et glorificabit nomen tuum?
Quia solus Sanctus,
quoniam omnes gentes venient
et adorabunt in conspectu tuo,
quoniam iudicia tua manifestata sunt ».
5 Et post haec vidi: et apertum est
templum tabernaculi testimonii in caelo,
6 et exierunt septem angeli habentes
septem plagas de templo, vestiti lino mundo candido et praecincti
circa pectora zonis aureis.
7 Et unum ex quattuor animalibus dedit
septem angelis septem phialas aureas plenas iracundiae Dei viventis
in saecula saeculorum.
8 Et impletum est templum fumo de
gloria Dei et de virtute eius; et nemo poterat introire in templum,
donec consummarentur septem plagae septem angelorum.
1 Et audivi vocem magnam de templo
dicentem septem angelis: « Ite et effundite septem
phialas irae Dei in terram ».
2 Et abiit primus et effudit phialam
suam in terram; et factum est vulnus saevum ac pessimum in homines,
qui habebant characterem bestiae, et eos, qui adorabant imaginem
eius.
3 Et secundus effudit phialam suam in
mare; et factus est sanguis tamquam mortui, et omnis anima vivens
mortua est, quae est in mari.
4 Et tertius effudit phialam suam in
flumina et in fontes aquarum; et factus est sanguis.
5 Et audivi angelum aquarum dicentem:
« Iustus es, qui es et qui eras, Sanctus, quia haec
iudicasti;
6 quia sanguinem sanctorum et
prophetarum fuderunt, et sanguinem eis dedisti bibere: digni
sunt! ».
7 Et audivi altare dicens:
« Etiam, Domine, Deus omnipotens, vera et iusta iudicia
tua! ».
8 Et quartus effudit phialam suam in
solem; et datum est illi aestu afficere homines in igne.
9 Et aestuaverunt homines aestu magno;
et blasphemaverunt nomen Dei habentis potestatem super has plagas
et non egerunt paenitentiam, ut darent illi gloriam.
10 Et quintus effudit phialam suam
super thronum bestiae; et factum est regnum eius tenebrosum, et
commanducaverunt linguas suas prae dolore
11 et blasphemaverunt Deum caeli prae
doloribus suis et vulneribus suis et non egerunt paenitentiam ex
operibus suis.
12 Et sextus effudit phialam suam super
flumen illud magnum Euphraten; et exsiccata est aqua eius, ut
praepararetur via regibus, qui sunt ab ortu solis.
13 Et vidi de ore draconis et de ore
bestiae et de ore pseudoprophetae spiritus tres immundos velut
ranas;
14 sunt enim spiritus daemoniorum
facientes signa, qui procedunt ad reges universi orbis congregare
illos in proelium diei magni Dei omnipotentis.
15 Ecce venio sicut fur. Beatus, qui
vigilat et custodit vestimenta sua, ne nudus ambulet, et videant
turpitudinem eius.
16 Et congregavit illos in locum, qui
vocatur Hebraice Harmagedon.
17 Et septimus effudit phialam suam in
aerem; et exivit vox magna de templo a throno dicens:
« Factum est! ».
18 Et facta sunt fulgura et voces et
tonitrua, et terraemotus factus est magnus, qualis numquam fuit, ex
quo homo fuit super terram, talis terraemotus sic magnus.
19 Et facta est civitas magna in tres
partes, et civitates gentium ceciderunt. Et Babylon magna venit in
memoriam ante Deum dare ei calicem vini indignationis irae
eius.
20 Et omnis insula fugit, et montes non
sunt inventi.
21 Et grando magna sicut talentum
descendit de caelo in homines; et blasphemaverunt homines Deum
propter plagam grandinis, quoniam magna est plaga eius nimis.
1 Et venit unus de septem angelis,
qui habebant septem phialas, et locutus est mecum dicens:
« Veni, ostendam tibi damnationem meretricis magnae,
quae sedet super aquas multas,
2 cum qua fornicati sunt reges terrae,
et inebriati sunt, qui inhabitant terram, de vino prostitutionis
eius ».
3 Et abstulit me in desertum in
spiritu. Et vidi mulierem sedentem super bestiam coccineam, plenam
nominibus blasphemiae, habentem capita septem et cornua decem.
4 Et mulier erat circumdata purpura et
coccino, et inaurata auro et lapide pretioso et margaritis, habens
poculum aureum in manu sua plenum abominationibus et immunditiis
fornicationis eius;
5 et in fronte eius nomen scriptum,
mysterium: « Babylon magna, mater fornicationum et
abominationum terrae ».
6 Et vidi mulierem ebriam de sanguine
sanctorum et de sanguine martyrum Iesu. Et miratus sum, cum
vidissem illam, admiratione magna.
7 Et dixit mihi angelus.
« Quare miraris? Ego tibi dicam mysterium mulieris et
bestiae, quae portat eam, quae habet capita septem et decem
cornua:
8 bestia, quam vidisti, fuit et non
est, et ascensura est de abysso et in interitum ibit. Et mirabuntur
inhabitantes terram, quorum non sunt scripta nomina in libro vitae
a constitutione mundi, videntes bestiam, quia erat et non est et
aderit.
9 Hic est sensus, qui habet sapientiam.
Septem capita, septem montes sunt, super quos mulier sedet. Et
reges septem sunt:
10 quinque ceciderunt, unus est, alius
nondum venit; et, cum venerit, oportet illum breve tempus
manere.
11 Et bestia, quae erat et non est, et
is octavus est et de septem est et in interitum vadit.
12 Et decem cornua, quae vidisti, decem
reges sunt, qui regnum nondum acceperunt, sed potestatem tamquam
reges una hora accipiunt cum bestia.
13 Hi unum consilium habent et virtutem
et potestatem suam bestiae tradunt.
14 Hi cum Agno pugnabunt; et Agnus
vincet illos, quoniam Dominus dominorum est et Rex regum, et qui
cum illo sunt vocati et electi et fideles ».
15 Et dicit mihi: « Aquae,
quas vidisti, ubi meretrix sedet, populi et turbae sunt et gentes
et linguae.
16 Et decem cornua, quae vidisti, et
bestia, hi odient fornicariam et desolatam facient illam et nudam,
et carnes eius manducabunt et ipsam igne concremabunt;
17 Deus enim dedit in corda eorum, ut
faciant, quod illi placitum est, et faciant unum consilium et dent
regnum suum bestiae, donec consummentur verba Dei.
18 Et mulier, quam vidisti, est civitas
magna, quae habet regnum super reges terrae ».
1 Post haec vidi alium angelum
descendentem de caelo, habentem potestatem magnam; et terra
illuminata est a claritate eius.
2 Et clamavit in forti voce dicens:
« Cecidit, cecidit Babylon magna et facta est habitatio
daemoniorum et custodia omnis spiritus immundi et custodia omnis
bestiae immundae et odibilis;
3 quia de vino irae fornicationis eius
biberunt omnes gentes, et reges terrae cum illa fornicati sunt, et
mercatores terrae de virtute deliciarum eius divites facti
sunt! ».
4 Et audivi aliam vocem de caelo
dicentem: « Exite de illa, populus meus, ut ne
comparticipes sitis peccatorum eius et de plagis eius non
accipiatis,
5 quoniam pervenerunt peccata eius
usque ad caelum, et recordatus est Deus iniquitatum eius.
6 Reddite illi, sicut et ipsa reddidit,
et duplicate duplicia secundum opera eius; in poculo, quo miscuit,
miscete illi duplum.
7 Quantum glorificavit se et in
deliciis fuit, tantum date illi tormentum et luctum. Quia in corde
suo dicit: «Sedeo regina et vidua non sum et luctum non
videbo»,
8 ideo in una die venient plagae eius,
mors et luctus et fames, et igne comburetur, quia fortis est
Dominus Deus, qui iudicavit illam ».
9 Et flebunt et plangent se super illam
reges terrae, qui cum illa fornicati sunt et in deliciis vixerunt,
cum viderint fumum incendii eius,
10 longe stantes propter timorem
tormentorum eius, dicentes: « Vae, vae, civitas illa
magna, Babylon, civitas illa fortis, quoniam una hora venit
iudicium tuum! ».
11 Et negotiatores terrae flent et
lugent super illam, quoniam mercem eorum nemo emit amplius:
12 mercem auri et argenti et lapidis
pretiosi et margaritarum, et byssi et purpurae et serici et cocci,
et omne lignum thyinum et omnia vasa eboris et omnia vasa de ligno
pretiosissimo et aeramento et ferro et marmore,
13 et cinnamomum et amomum et
odoramenta et unguenta et tus, et vinum et oleum et similam et
triticum, et iumenta et oves et equorum et raedarum, et mancipiorum
et animas hominum.
14 Et fructus tui, desiderium animae,
discesserunt a te, et omnia pinguia et clara perierunt a te, et
amplius illa iam non invenient.
15 Mercatores horum, qui divites facti
sunt ab ea, longe stabunt propter timorem tormentorum eius flentes
ac lugentes,
16 dicentes: « Vae, vae,
civitas illa magna, quae amicta erat byssino et purpura et cocco,
et deaurata auro et lapide pretioso et margarita,
17 quoniam una hora desolatae sunt
tantae divitiae! ».
Et omnis gubernator et omnis, qui in locum navigat, et nautae et,
quotquot maria operantur, longe steterunt
18 et clamabant, videntes fumum
incendii eius, dicentes: « Quae similis civitati huic
magnae? ».
19 Et miserunt pulverem super capita
sua et clamabant, flentes et lugentes, dicentes: « Vae,
vae, civitas illa magna, in qua divites facti sunt omnes, qui
habent naves in mari, de opibus eius, quoniam una hora desolata
est!
20 Exsulta super eam, caelum, et sancti
et apostoli et prophetae, quoniam iudicavit Deus iudicium vestrum
de illa! ».
21 Et sustulit unus angelus fortis
lapidem quasi molarem magnum et misit in mare dicens: «Impetu
sic mittetur Babylon magna illa civitas et ultra iam non
invenietur.
22 Et vox citharoedorum et musicorum et
tibia canentium et tuba non audietur in te amplius, et omnis
artifex omnis artis non invenietur in te amplius, et vox molae non
audietur in te amplius,
23 et lux lucernae non lucebit tibi
amplius, et vox sponsi et sponsae non audietur in te amplius; quia
mercatores tui erant magnates terrae, quia in veneficiis tuis
erraverunt omnes gentes,
24 et in ea sanguis prophetarum et
sanctorum inventus est et omnium, qui interfecti sunt in
terra! ».
1 Post haec audivi quasi vocem
magnam turbae multae in caelo dicentium:
« Alleluia!
Salus et gloria et virtus Deo nostro,
2 quia vera et iusta iudicia eius;
quia iudicavit de meretrice magna, quae corrupit terram in
prostitutione sua, et vindicavit sanguinem servorum suorum de
manibus eius! ».
3 Et iterum dixerunt:
« Alleluia! Et fumus eius ascendit in saecula
saeculorum! ».
4 Et ceciderunt seniores viginti
quattuor et quattuor animalia et adoraverunt Deum sedentem super
thronum dicentes: « Amen. Alleluia ».
5 Et vox de throno exivit dicens:
« Laudem dicite Deo nostro, omnes servi eius
et qui timetis eum, pusilli et magni! ».
6 Et audivi quasi vocem turbae magnae
et sicut vocem aquarum multarum et sicut vocem tonitruum magnorum
dicentium:
« Alleluia,
quoniam regnavit Dominus, Deus noster omnipotens.
7 Gaudeamus et exsultemus et demus
gloriam ei,
quia venerunt nuptiae Agni,
et uxor eius praeparavit se.
8 Et datum est illi, ut cooperiat se
byssino splendenti mundo: byssinum enim iustificationes sunt
sanctorum ».
9 Et dicit mihi: « Scribe:
Beati, qui ad cenam nuptiarum Agni vocati sunt! ». Et
dicit mihi: « Haec verba Dei vera sunt ».
10 Et cecidi ante pedes eius, ut
adorarem eum. Et dicit mihi: « Vide, ne feceris!
Conservus tuus sum et fratrum tuorum habentium testimonium Iesu.
Deum adora. Testimonium enim Iesu est spiritus
prophetiae ».
11 Et vidi caelum apertum: et ecce
equus albus; et, qui sedebat super eum, vocabatur Fidelis et Verax,
et in iustitia iudicat et pugnat.
12 Oculi autem eius sicut flamma ignis,
et in capite eius diademata multa, habens nomen scriptum, quod nemo
novit nisi ipse;
13 et vestitus veste aspersa sanguine,
et vocatur nomen eius Verbum Dei.
14 Et exercitus, qui sunt in caelo,
sequebantur eum in equis albis, vestiti byssino albo mundo.
15 Et de ore ipsius procedit gladius
acutus, ut in ipso percutiat gentes, et ipse reget eos in virga
ferrea; et ipse calcat torcular vini furoris irae Dei
omnipotentis.
16 Et habet super vestimentum et super
femur suum nomen scriptum: Rex regum et Dominus dominorum.
17 Et vidi unum angelum stantem in
sole, et clamavit voce magna dicens omnibus avibus, quae volabant
per medium caeli: «Venite, congregamini ad cenam magnam
Dei,
18 ut manducetis carnes regum et carnes
tribunorum et carnes fortium et carnes equorum et sedentium in
ipsis et carnes omnium liberorum ac servorum et pusillorum ac
magnorum ».
19 Et vidi bestiam et reges terrae et
exercitus eorum congregatos ad faciendum proelium cum illo, qui
sedebat super equum, et cum exercitu eius.
20 Et apprehensa est bestia et cum illa
pseudopropheta, qui fecit signa coram ipsa, quibus seduxit eos, qui
acceperunt characterem bestiae et qui adorant imaginem eius; vivi
missi sunt hi duo in stagnum ignis ardentis sulphure.
21 Et ceteri occisi sunt in gladio
sedentis super equum, qui procedit de ore ipsius, et omnes aves
saturatae sunt carnibus eorum.
1 Et vidi angelum descendentem de
caelo habentem clavem abyssi et catenam magnam in manu sua.
2 Et apprehendit draconem, serpentem
antiquum, qui est Diabolus et Satanas, et ligavit eum per annos
mille;
3 et misit eum in abyssum et clausit et
signavit super illum, ut non seducat amplius gentes, donec
consummentur mille anni; post haec oportet illum solvi modico
tempore.
4 Et vidi thronos, et sederunt super
eos, et iudicium datum est illis; et animas decollatorum propter
testimonium Iesu et propter verbum Dei, et qui non adoraverunt
bestiam neque imaginem eius nec acceperunt characterem in frontibus
et in manibus suis; et vixerunt et regnaverunt cum Christo mille
annis.
5 Ceteri mortuorum non vixerunt, donec
consummentur mille anni. Haec est resurrectio prima.
6 Beatus et sanctus, qui habet partem
in resurrectione prima! In his secunda mors non habet potestatem,
sed erunt sacerdotes Dei et Christi et regnabunt cum illo mille
annis.
7 Et cum consummati fuerint mille anni,
solvetur Satanas de carcere suo
8 et exibit seducere gentes, quae sunt
in quattuor angulis terrae, Gog et Magog; congregare eos in
proelium, quorum numerus est sicut arena maris.
9 Et ascenderunt super latitudinem
terrae et circumierunt castra sanctorum et civitatem dilectam. Et
descendit ignis de caelo et devoravit eos;
10 et Diabolus, qui seducebat eos,
missus est in stagnum ignis et sulphuris, ubi et bestia et
pseudopropheta, et cruciabuntur die ac nocte in saecula
saeculorum.
11 Et vidi thronum magnum candidum et
sedentem super eum, a cuius aspectu fugit terra et caelum, et locus
non est inventus eis.
12 Et vidi mortuos, magnos et pusillos,
stantes in conspectu throni; et libri aperti sunt. Et alius liber
apertus est, qui est vitae; et iudicati sunt mortui ex his, quae
scripta erant in libris, secundum opera ipsorum.
13 Et dedit mare mortuos, qui in eo
erant, et mors et infernus dederunt mortuos, qui in ipsis erant; et
iudicati sunt singuli secundum opera ipsorum.
14 Et mors et infernus missi sunt in
stagnum ignis. Haec mors secunda est, stagnum ignis.
15 Et si quis non est inventus in libro
vitae scriptus, missus est in stagnum ignis.
1 Et vidi caelum novum et terram
novam; primum enim caelum et prima terra abierunt, et mare iam non
est.
2 Et civitatem sanctam Ierusalem novam
vidi descendentem de caelo a Deo, paratam sicut sponsam ornatam
viro suo.
3 Et audivi vocem magnam de throno
dicentem: «Ecce tabernaculum Dei cum hominibus! Et habitabit
cum eis, et ipsi populi eius erunt, et ipse Deus cum eis erit eorum
Deus;
4 et absterget omnem lacrimam ab oculis
eorum, et mors ultra non erit, neque luctus neque clamor neque
dolor erit ultra, quia prima abierunt ».
5 Et dixit, qui sedebat super throno:
« Ecce nova facio omnia ». Et dicit:
« Scribe: Haec verba fidelia sunt et
vera ».
6 Et dixit mihi: « Facta
sunt! Ego sum Alpha et Omega, principium et finis. Ego sitienti
dabo de fonte aquae vivae gratis.
7 Qui vicerit, hereditabit haec, et ero
illi Deus, et ille erit mihi filius.
8 Timidis autem et incredulis et
exsecratis et homicidis et fornicatoribus et veneficis et
idololatris et omnibus mendacibus, pars illorum erit in stagno
ardenti igne et sulphure, quod est mors secunda ».
9 Et venit unus de septem angelis
habentibus septem phialas plenas septem plagis novissimis et
locutus est mecum dicens: « Veni, ostendam tibi sponsam
uxorem Agni ».
10 Et sustulit me in spiritu super
montem magnum et altum et ostendit mihi civitatem sanctam Ierusalem
descendentem de caelo a Deo,
11 habentem claritatem Dei; lumen eius
simile lapidi pretiosissimo, tamquam lapidi iaspidi, in modum
crystalli;
12 et habebat murum magnum et altum et
habebat portas duodecim et super portas angelos duodecim et nomina
inscripta, quae sunt duodecim tribuum filiorum Israel.
13 Ab oriente portae tres, et ab
aquilone portae tres, et ab austro portae tres, et ab occasu portae
tres;
14 et murus civitatis habens fundamenta
duodecim, et super ipsis duodecim nomina duodecim apostolorum
Agni.
15 Et, qui loquebatur mecum, habebat
mensuram arundinem auream, ut metiretur civitatem et portas eius et
murum eius.
16 Et civitas in quadro posita est, et
longitudo eius tanta est quanta et latitudo. Et mensus est
civitatem arundine per stadia duodecim milia; longitudo et latitudo
et altitudo eius aequales sunt.
17 Et mensus est murum eius centum
quadraginta quattuor cubitorum, mensura hominis, quae est
angeli.
18 Et erat structura muri eius ex
iaspide, ipsa vero civitas aurum mundum simile vitro mundo.
19 Fundamenta muri civitatis omni
lapide pretioso ornata: fundamentum primum iaspis, secundus
sapphirus, tertius chalcedonius, quartus smaragdus,
20 quintus sardonyx, sextus sardinus,
septimus chrysolithus, octavus beryllus, nonus topazius, decimus
chrysoprasus, undecimus hyacinthus, duodecimus amethystus.
21 Et duodecim portae duodecim
margaritae sunt, et singulae portae erant ex singulis margaritis.
Et platea civitatis aurum mundum tamquam vitrum perlucidum.
22 Et templum non vidi in ea: Dominus
enim, Deus omnipotens, templum illius est, et Agnus.
23 Et civitas non eget sole neque luna,
ut luceant ei, nam claritas Dei illuminavit eam, et lucerna eius
est Agnus.
24 Et ambulabunt gentes per lumen eius,
et reges terrae afferunt gloriam suam in illam;
25 et portae eius non claudentur per
diem, nox enim non erit illic;
26 et afferent gloriam et divitias
gentium in illam.
27 Nec intrabit in ea aliquid
coinquinatum et faciens abominationem et mendacium, nisi qui
scripti sunt in libro vitae Agni.
1 Et ostendit mihi fluvium aquae
vitae splendidum tamquam crystallum, procedentem de throno Dei et
Agni.
2 In medio plateae eius et fluminis ex
utraque parte lignum vitae afferens fructus duodecim, per menses
singulos reddens fructum suum; et folia ligni ad sanitatem
gentium.
3 Et omne maledictum non erit amplius.
Et thronus Dei et Agni in illa erit; et servi eius servient
illi
4 et videbunt faciem eius, et nomen
eius in frontibus eorum.
5 Et nox ultra non erit, et non egent
lumine lucernae neque lumine solis, quoniam Dominus Deus
illuminabit super illos, et regnabunt in saecula saeculorum.
6 Et dixit mihi: « Haec
verba fidelissima et vera sunt, et Dominus, Deus spirituum
prophetarum, misit angelum suum ostendere servis suis, quae oportet
fieri cito.
7 Et ecce venio velociter. Beatus, qui
servat verba prophetiae libri huius ».
8 Et ego Ioannes, qui audivi et vidi
haec. Et postquam audissem et vidissem, cecidi, ut adorarem ante
pedes angeli, qui mihi haec ostendebat.
9 Et dicit mihi: « Vide, ne
feceris. Conservus tuus sum et fratrum tuorum prophetarum et eorum,
qui servant verba libri huius; Deum adora! ».
10 Et dicit mihi: « Ne
signaveris verba prophetiae libri huius; tempus enim prope est!
11 Qui nocet, noceat adhuc; et, qui
sordidus est, sordescat adhuc; et iustus iustitiam faciat adhuc; et
sanctus sanctificetur adhuc.
12 Ecce venio cito, et merces mea mecum
est, reddere unicuique sicut opus eius est.
13 Ego Alpha et Omega, primus et
novissimus, principium et finis.
14 Beati, qui lavant stolas suas, ut
sit potestas eorum super lignum vitae, et per portas intrent in
civitatem.
15 Foris canes et venefici et impudici
et homicidae et idolis servientes et omnis, qui amat et facit
mendacium!
16 Ego Iesus misi angelum meum
testificari vobis haec super ecclesiis. Ego sum radix et genus
David, stella splendida matutina ».
17 Et Spiritus et sponsa dicunt:
« Veni! ». Et, qui audit, dicat:
« Veni! ». Et, qui sitit, veniat; qui vult,
accipiat aquam vitae gratis.
18 Contestor ego omni audienti verba
prophetiae libri huius: Si quis apposuerit ad haec, apponet Deus
super illum plagas scriptas in libro isto;
19 et si quis abstulerit de verbis
libri prophetiae huius, auferet Deus partem eius de ligno vitae et
de civitate sancta, de his, quae scripta sunt in libro isto.
20 Dicit, qui testimonium perhibet
istorum: « Etiam, venio cito ».
« Amen. Veni, Domine Iesu! ».
21 Gratia Domini Iesu cum omnibus.