Apocalypsis Ioannis

Index capitulorum: 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22

Capitulum 1

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20

1 Apocalypsis Iesu Christi, quam dedit illi Deus palam facere servis suis, quæ oportet fieri cito, et significavit mittens per angelum suum servo suo Ioanni, 2 qui testificatus est verbum Dei et testimonium Iesu Christi, quæcumque vidit. 3 Beatus, qui legit et qui audiunt verba prophetiæ et servant ea, quæ in ea scripta sunt; tempus enim prope est. 4 Ioannes septem ecclesiis, quæ sunt in Asia: Gratia vobis et pax ab eo, qui est et qui erat et qui venturus est, et a septem spiritibus, qui in conspectu throni eius sunt, 5 et ab Iesu Christo, qui est testis fidelis, primogenitus mortuorum et princeps regum terræ. Ei, qui diligit nos et solvit nos a peccatis nostris in sanguine suo 6 et fecit nos regnum, sacerdotes Deo et Patri suo, ipsi gloria et imperium in sæcula sæculorum. Amen. 7 Ecce venit cum nubibus, et videbit eum omnis oculus et qui eum pupugerunt, et plangent se super eum omnes tribus terræ. Etiam, amen. 8 Ego sum Alpha et Omega, dicit Dominus Deus, qui est et qui erat et qui venturus est, Omnipotens. 9 Ego Ioannes, frater vester et particeps in tribulatione et regno et patientia in Iesu, fui in insula, quæ appellatur Patmos, propter verbum Dei et testimonium Iesu. 10 Fui in spiritu in dominica die et audivi post me vocem magnam tamquam tubæ 11 dicentis: « Quod vides, scribe in libro et mitte septem ecclesiis: Ephesum et Smyrnam et Pergamum et Thyatiram et Sardis et Philadelphiam et Laodiciam ». 12 Et conversus sum, ut viderem vocem, quæ loquebatur mecum; et conversus vidi septem candelabra aurea 13 et in medio candelabrorum quasi Filium hominis, vestitum podere et præcinctum ad mamillas zonam auream; 14 caput autem eius et capilli erant candidi tamquam lana alba, tamquam nix, et oculi eius velut flamma ignis, 15 et pedes eius similes orichalco sicut in camino ardenti, et vox illius tamquam vox aquarum multarum, 16 et habebat in dextera manu sua stellas septem, et de ore eius gladius anceps acutus exibat, et facies eius sicut sol lucet in virtute sua. 17 Et cum vidissem eum, cecidi ad pedes eius tamquam mortuus; et posuit dexteram suam super me dicens: « Noli timere! Ego sum primus et novissimus, 18 et vivens et fui mortuus et ecce sum vivens in sæcula sæculorum et habeo claves mortis et inferni. 19 Scribe ergo, quæ vidisti et quæ sunt et quæ oportet fieri post hæc. 20 Mysterium septem stellarum, quas vidisti ad dexteram meam, et septem candelabra aurea: septem stellæ, angeli sunt septem ecclesiarum; et candelabra septem, septem ecclesiæ sunt.

Capitulum 2

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29
vel ad indicem capitulorum supra

1 Angelo ecclesiæ, quæ est Ephesi, scribe: Hæc dicit, qui tenet septem stellas in dextera sua, qui ambulat in medio septem candelabrorum aureorum: 2 Scio opera tua et laborem et patientiam tuam, et quia non potes sustinere malos et tentasti eos, qui se dicunt apostolos et non sunt, et invenisti eos mendaces; 3 et patientiam habes et sustinuisti propter nomen meum et non defecisti. 4 Sed habeo adversus te quod caritatem tuam primam reliquisti. 5 Memor esto itaque unde excideris, et age pænitentiam et prima opera fac; sin autem, venio tibi et movebo candelabrum tuum de loco suo, nisi pænitentiam egeris. 6 Sed hoc habes, quia odisti facta Nicolaitarum, quæ et ego odi. 7 Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis. Vincenti dabo ei edere de ligno vitæ, quod est in paradiso Dei. 8 Et angelo ecclesiæ, quæ est Smyrnæ, scribe: Hæc dicit Primus et Novissimus, qui fuit mortuus et vixit: 9 Scio tribulationem tuam et paupertatem tuam — sed dives es — et blasphemiam ab his, qui se dicunt Iudæos esse et non sunt, sed sunt synagoga Satanæ. 10 Nihil horum timeas, quæ passurus es. Ecce missurus est Diabolus ex vobis in carcerem, ut tentemini, et habebitis tribulationem diebus decem. Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitæ. 11 Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis. Qui vicerit, non lædetur a morte secunda. 12 Et angelo ecclesiæ, quæ est Pergami, scribe: Hæc dicit, qui habet romphæam ancipitem acutam: 13 Scio, ubi habitas, ubi thronus est Satanæ, et tenes nomen meum et non negasti fidem meam et in diebus Antipas, testis meus fidelis, qui occisus est apud vos, ubi Satanas habitat. 14 Sed habeo adversus te pauca, quia habes illic tenentes doctrinam Balaam, qui docebat Balac mittere scandalum coram filiis Israel, edere idolothyta et fornicari; 15 ita habes et tu tenentes doctrinam Nicolaitarum similiter. 16 Ergo pænitentiam age; si quo minus, venio tibi cito et pugnabo cum illis in gladio oris mei. 17 Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis. Vincenti dabo ei de manna abscondito et dabo illi calculum candidum, et in calculo nomen novum scriptum, quod nemo scit, nisi qui accipit. 18 Et angelo ecclesiæ, quæ est Thyatiræ, scribe: Hæc dicit Filius Dei, qui habet oculos ut flammam ignis, et pedes eius similes orichalco: 19 Novi opera tua et caritatem et fidem et ministerium et patientiam tuam et opera tua novissima plura prioribus. 20 Sed habeo adversus te, quia permittis mulierem Iezabel, quæ se dicit prophetissam, et docet et seducit servos meos fornicari et manducare idolothyta. 21 Et dedi illi tempus, ut pænitentiam ageret, et non vult pæniteri a fornicatione sua. 22 Ecce mitto eam in lectum et, qui mœchantur cum ea, in tribulationem magnam, nisi pænitentiam egerint ab operibus eius. 23 Et filios eius interficiam in morte, et scient omnes ecclesiæ quia ego sum scrutans renes et corda, et dabo unicuique vestrum secundum opera vestra. 24 Vobis autem dico ceteris, qui Thyatiræ estis, quicumque non habent doctrinam hanc, qui non cognoverunt altitudines Satanæ, quemadmodum dicunt, non mittam super vos aliud pondus; 25 tamen id quod habetis, tenete, donec veniam. 26 Et, qui vicerit et qui custodierit usque in finem opera mea, dabo illi potestatem super gentes, 27 et reget illas in virga ferrea, tamquam vasa fictilia confringentur, 28 sicut et ego accepi a Patre meo, et dabo illi stellam matutinam. 29 Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis.

Capitulum 3

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22
vel ad indicem capitulorum supra

1 Et angelo ecclesiæ, quæ est Sardis, scribe: Hæc dicit, qui habet septem spiritus Dei et septem stellas: Scio opera tua, quia nomen habes quod vivas, et mortuus es. 2 Esto vigilans et confirma cetera, quæ moritura erant, non enim invenio opera tua plena coram Deo meo; 3 in mente ergo habe qualiter acceperis et audieris, et serva et pænitentiam age. Si ergo non vigilaveris, veniam tamquam fur, et nescies qua hora veniam ad te. 4 Sed habes pauca nomina in Sardis, qui non inquinaverunt vestimenta sua et ambulabunt mecum in albis, quia digni sunt. 5 Qui vicerit, sic vestietur vestimentis albis, et non delebo nomen eius de libro vitæ et confitebor nomen eius coram Patre meo et coram angelis eius. 6 Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis. 7 Et angelo ecclesiæ, quæ est Philadelphiæ, scribe: Hæc dicit Sanctus, Verus, qui habet clavem David, qui aperit, et nemo claudet; et claudit, et nemo aperit: 8 Scio opera tua — ecce dedi coram te ostium apertum, quod nemo potest claudere — quia modicam habes virtutem, et servasti verbum meum et non negasti nomen meum. 9 Ecce dabo de synagoga Satanæ, qui dicunt se Iudæos esse et non sunt, sed mentiuntur; ecce faciam illos, ut veniant et adorent ante pedes tuos et scient quia ego dilexi te. 10 Quoniam servasti verbum patientiæ meæ, et ego te servabo ab hora tentationis, quæ ventura est super orbem universum tentare habitantes in terra. 11 Venio cito; tene quod habes, ut nemo accipiat coronam tuam. 12 Qui vicerit, faciam illum columnam in templo Dei mei, et foras non egredietur amplius; et scribam super eum nomen Dei mei et nomen civitatis Dei mei, novæ Ierusalem, quæ descendit de cælo a Deo meo, et nomen meum novum. 13 Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis. 14 Et angelo ecclesiæ, quæ est Laodiciæ, scribe: Hæc dicit Amen, testis fidelis et verus, principium creaturæ Dei: 15 Scio opera tua, quia neque frigidus es neque calidus. Utinam frigidus esses aut calidus! 16 Sic quia tepidus es et nec calidus nec frigidus, incipiam te evomere ex ore meo. 17 Quia dicis: «Dives sum et locupletatus et nullius egeo», et nescis quia tu es miser et miserabilis et pauper et cæcus et nudus, 18 suadeo tibi emere a me aurum igne probatum, ut locuples fias et vestimentis albis induaris, et non appareat confusio nuditatis tuæ, et collyrium ad inunguendum oculos tuos, ut videas. 19 Ego, quos amo, arguo et castigo. Æmulare ergo et pænitentiam age. 20 Ecce sto ad ostium et pulso. Si quis audierit vocem meam et aperuerit ianuam, introibo ad illum et cenabo cum illo, et ipse mecum. 21 Qui vicerit, dabo ei sedere mecum in throno meo, sicut et ego vici et sedi cum Patre meo in throno eius. 22 Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis ».

Capitulum 4

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11
vel ad indicem capitulorum supra

1 Post hæc vidi: et ecce ostium apertum in cælo, et vox prima, quam audivi, tamquam tubæ loquentis mecum dicens: « Ascende huc, et ostendam tibi, quæ oportet fieri post hæc ». 2 Statim fui in spiritu: et ecce thronus positus erat in cælo; et supra thronum sedens; 3 et, qui sedebat, similis erat aspectu lapidi iaspidi et sardino; et iris erat in circuitu throni, aspectu similis smaragdo. 4 Et in circuitu throni, viginti quattuor thronos, et super thronos viginti quattuor seniores sedentes, circumamictos vestimentis albis, et super capita eorum coronas aureas. 5 Et de throno procedunt fulgura et voces et tonitrua; et septem lampades ignis ardentes ante thronum, quæ sunt septem spiritus Dei; 6 et in conspectu throni tamquam mare vitreum simile crystallo. Et in medio throni et in circuitu throni quattuor animalia, plena oculis ante et retro: 7 et animal primum simile leoni, et secundum animal simile vitulo, et tertium animal habens faciem quasi hominis, et quartum animal simile aquilæ volanti. 8 Et quattuor animalia singula eorum habebant alas senas, in circuitu et intus plenæ sunt oculis; et requiem non habent die et nocte dicentia: « Sanctus, sanctus, sanctus Dominus, Deus omnipotens, qui erat et qui est et qui venturus est! ». 9 Et cum darent illa animalia gloriam et honorem et gratiarum actionem sedenti super thronum, viventi in sæcula sæculorum, 10 procidebant viginti quattuor seniores ante sedentem in throno et adorabant viventem in sæcula sæculorum et mittebant coronas suas ante thronum dicentes: 11 « Dignus es, Domine et Deus noster, accipere gloriam et honorem et virtutem, quia tu creasti omnia, et propter voluntatem tuam erant et creata sunt ».

Capitulum 5

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14
vel ad indicem capitulorum supra

1 Et vidi in dextera sedentis super thronum librum scriptum intus et foris, signatum sigillis septem. 2 Et vidi angelum fortem prædicantem voce magna: « Quis est dignus aperire librum et solvere signacula eius? ». 3 Et nemo poterat in cælo neque in terra neque subtus terram aperire librum neque respicere illum. 4 Et ego flebam multum, quoniam nemo dignus inventus est aperire librum nec respicere eum. 5 Et unus de senioribus dicit mihi: « Ne fleveris; ecce vicit leo de tribu Iudæ, radix David, aperire librum et septem signacula eius ». 6 Et vidi in medio throni et quattuor animalium et in medio seniorum Agnum stantem tamquam occisum, habentem cornua septem et oculos septem, qui sunt septem spiritus Dei missi in omnem terram. 7 Et venit et accepit de dextera sedentis in throno. 8 Et cum accepisset librum, quattuor animalia et viginti quattuor seniores ceciderunt coram Agno, habentes singuli citharas et phialas aureas plenas incensorum, quæ sunt orationes sanctorum. 9 Et cantant novum canticum dicentes: « Dignus es accipere librum et aperire signacula eius, quoniam occisus es et redemisti Deo in sanguine tuo ex omni tribu et lingua et populo et natione; 10 et fecisti eos Deo nostro regnum et sacerdotes, et regnabunt super terram ». 11 Et vidi et audivi vocem angelorum multorum in circuitu throni et animalium et seniorum, et erat numerus eorum myriades myriadum et milia milium, 12 dicentium voce magna: « Dignus est Agnus, qui occisus est, accipere virtutem et divitias et sapientiam et fortitudinem et honorem et gloriam et benedictionem ». 13 Et omnem creaturam, quæ in cælo est et super terram et sub terra et super mare et quæ in eis omnia, audivi dicentes: «Sedenti super thronum et Agno benedictio et honor et gloria et potestas in sæcula sæculorum ». 14 Et quattuor animalia dicebant: « Amen »; et seniores ceciderunt et adoraverunt.

Capitulum 6

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17
vel ad indicem capitulorum supra

1 Et vidi, cum aperuisset Agnus unum de septem sigillis, et audivi unum de quattuor animalibus dicens tamquam voce tonitrui: « Veni ». 2 Et vidi: et ecce equus albus; et, qui sedebat super illum, habebat arcum, et data est ei corona, et exivit vincens et ut vinceret. 3 Et cum aperuisset sigillum secundum, audivi secundum animal dicens: « Veni ». 4 Et exivit alius equus rufus; et, qui sedebat super illum, datum est ei, ut sumeret pacem de terra, et ut invicem se interficiant; et datus est illi gladius magnus. 5 Et cum aperuisset sigillum tertium, audivi tertium animal dicens: « Veni ». Et vidi: et ecce equus niger; et, qui sedebat super eum, habebat stateram in manu sua. 6 Et audivi tamquam vocem in medio quattuor animalium dicentem: « Bilibris tritici denario, et tres bilibres hordei denario; et oleum et vinum ne læseris ». 7 Et cum aperuisset sigillum quartum, audivi vocem quarti animalis dicentis: « Veni ». 8 Et vidi: et ecce equus pallidus; et, qui sedebat desuper, nomen illi Mors, et Infernus sequebatur eum; et data est illis potestas super quartam partem terræ interficere gladio et fame et morte et a bestiis terræ. 9 Et cum aperuisset quintum sigillum, vidi subtus altare animas interfectorum propter verbum Dei et propter testimonium, quod habebant. 10 Et clamaverunt voce magna dicentes: « Usquequo, Domine, sanctus et verus, non iudicas et vindicas sanguinem nostrum de his, qui habitant in terra? ». 11 Et datæ sunt illis singulæ stolæ albæ; et dictum est illis, ut requiescant tempus adhuc modicum, donec impleantur et conservi eorum et fratres eorum, qui interficiendi sunt sicut et illi. 12 Et vidi, cum aperuisset sigillum sextum, et terræmotus factus est magnus, et sol factus est niger tamquam saccus cilicinus, et luna tota facta est sicut sanguis, 13 et stellæ cæli ceciderunt in terram, sicut ficus mittit grossos suos, cum vento magno movetur, 14 et cælum recessit sicut liber involutus, et omnis mons et insula de locis suis motæ sunt. 15 Et reges terræ et magnates et tribuni et divites et fortes et omnis servus et liber absconderunt se in speluncis et in petris montium; 16 et dicunt montibus et petris: « Cadite super nos et abscondite nos a facie sedentis super thronum et ab ira Agni, 17 quoniam venit dies magnus iræ ipsorum, et quis poterit stare? ».

Capitulum 7

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17
vel ad indicem capitulorum supra

1 Post hæc vidi quattuor angelos stantes super quattuor angulos terræ tenentes quattuor ventos terræ, ne flaret ventus super terram neque super mare neque in ullam arborem. 2 Et vidi alterum angelum ascendentem ab ortu solis, habentem sigillum Dei vivi; et clamavit voce magna quattuor angelis, quibus datum est nocere terræ et mari, 3 dicens: « Nolite nocere terræ neque mari neque arboribus, quoadusque signemus servos Dei nostri in frontibus eorum ». 4 Et audivi numerum signatorum, centum quadraginta quattuor milia signati ex omni tribu filiorum Israel: 5 ex tribu Iudæ duodecim milia signati, ex tribu Ruben duodecim milia, ex tribu Gad duodecim milia, 6 ex tribu Aser duodecim milia, ex tribu Nephthali duodecim milia, ex tribu Manasse duodecim milia, 7 ex tribu Simeon duodecim milia, ex tribu Levi duodecim milia, ex tribu Issachar duodecim milia, 8 ex tribu Zabulon duodecim milia, ex tribu Ioseph duodecim milia, ex tribu Beniamin duodecim milia signati. 9 Post hæc vidi: et ecce turba magna, quam dinumerare nemo poterat, ex omnibus gentibus et tribubus et populis et linguis stantes ante thronum et in conspectu Agni, amicti stolis albis, et palmæ in manibus eorum; 10 et clamant voce magna dicentes: « Salus Deo nostro, qui sedet super thronum, et Agno ». 11 Et omnes angeli stabant in circuitu throni et seniorum et quattuor animalium, et ceciderunt in conspectu throni in facies suas et adoraverunt Deum 12 dicentes: « Amen! Benedictio et gloria et sapientia et gratiarum actio et honor et virtus et fortitudo Deo nostro in sæcula sæculorum. Amen ». 13 Et respondit unus de senioribus dicens mihi: « Hi, qui amicti sunt stolis albis, qui sunt et unde venerunt? ». 14 Et dixi illi: « Domine mi, tu scis ». Et dixit mihi: « Hi sunt qui veniunt de tribulatione magna et laverunt stolas suas et dealbaverunt eas in sanguine Agni. 15 Ideo sunt ante thronum Dei et serviunt ei die ac nocte in templo eius; et, qui sedet in throno, habitabit super illos. 16 Non esurient amplius neque sitient amplius, neque cadet super illos sol neque ullus æstus, 17 quoniam Agnus, qui in medio throni est, pascet illos et deducet eos ad vitæ fontes aquarum, et absterget Deus omnem lacrimam ex oculis eorum ».

Capitulum 8

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13
vel ad indicem capitulorum supra

1 Et cum aperuisset sigillum septimum, factum est silentium in cælo quasi media hora. 2 Et vidi septem angelos, qui stant in conspectu Dei, et datæ sunt illis septem tubæ. 3 Et alius angelus venit et stetit ante altare habens turibulum aureum, et data sunt illi incensa multa, ut daret orationibus sanctorum omnium super altare aureum, quod est ante thronum. 4 Et ascendit fumus incensorum de orationibus sanctorum de manu angeli coram Deo. 5 Et accepit angelus turibulum et implevit illud de igne altaris et misit in terram; et facta sunt tonitrua et voces et fulgura et terræmotus. 6 Et septem angeli, qui habebant septem tubas, paraverunt se, ut tuba canerent. 7 Et primus tuba cecinit. Et facta est grando et ignis mixta in sanguine, et missum est in terram: et tertia pars terræ combusta est, et tertia pars arborum combusta est, et omne fenum viride combustum est. 8 Et secundus angelus tuba cecinit. Et tamquam mons magnus igne ardens missus est in mare: et facta est tertia pars maris sanguis, 9 et mortua est tertia pars creaturarum, quæ in mari sunt, quæ habent animas, et tertia pars navium interiit. 10 Et tertius angelus tuba cecinit. Et cecidit de cælo stella magna ardens tamquam facula et cecidit super tertiam partem fluminum et super fontes aquarum. 11 Et nomen stellæ dicitur Absinthius. Et facta est tertia pars aquarum in absinthium, et multi hominum mortui sunt de aquis, quia amaræ factæ sunt. 12 Et quartus angelus tuba cecinit. Et percussa est tertia pars solis et tertia pars lunæ et tertia pars stellarum, ut obscuraretur tertia pars eorum, et diei non luceret pars tertia, et nox similiter. 13 Et vidi et audivi unam aquilam volantem per medium cælum dicentem voce magna: « Væ, væ, væ habitantibus in terra de ceteris vocibus tubæ trium angelorum, qui tuba canituri sunt!».

Capitulum 9

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21
vel ad indicem capitulorum supra

1 Et quintus angelus tuba cecinit. Et vidi stellam de cælo cecidisse in terram, et data est illi clavis putei abyssi. 2 Et aperuit puteum abyssi, et ascendit fumus ex puteo sicut fumus fornacis magnæ; et obscuratus est sol et aer de fumo putei. 3 Et de fumo exierunt locustæ in terram, et data est illis potestas, sicut habent potestatem scorpiones terræ. 4 Et dictum est illis, ne læderent fenum terræ neque omne viride neque omnem arborem, nisi tantum homines, qui non habent signum Dei in frontibus. 5 Et datum est illis, ne occiderent eos, sed ut cruciarentur mensibus quinque; et cruciatus eorum ut cruciatus scorpii, cum percutit hominem. 6 Et in diebus illis quærent homines mortem et non invenient eam; et desiderabunt mori, et fugit mors ab ipsis. 7 Et similitudines locustarum similes equis paratis in prœlium, et super capita earum tamquam coronæ similes auro, et facies earum sicut facies hominum; 8 et habebant capillos sicut capillos mulierum, et dentes earum sicut leonum erant, 9 et habebant loricas sicut loricas ferreas, et vox alarum earum sicut vox curruum equorum multorum currentium in bellum. 10 Et habent caudas similes scorpionibus et aculeos, et in caudis earum potestas earum nocere hominibus mensibus quinque. 11 Habent super se regem angelum abyssi, cui nomen Hebraice Abaddon et Græce nomen habet Apollyon. 12 Væ unum abiit. Ecce veniunt adhuc duo væ post hæc. 13 Et sextus angelus tuba cecinit. Et audivi vocem unam ex cornibus altaris aurei, quod est ante Deum, 14 dicentem sexto angelo, qui habebat tubam: « Solve quattuor angelos, qui alligati sunt super flumen magnum Euphraten ». 15 Et soluti sunt quattuor angeli, qui parati erant in horam et diem et mensem et annum, ut occiderent tertiam partem hominum. 16 Et numerus equestris exercitus vicies milies dena milia; audivi numerum eorum. 17 Et ita vidi equos in visione et, qui sedebant super eos, habentes loricas igneas et hyacinthinas et sulphureas; et capita equorum erant tamquam capita leonum, et de ore ipsorum procedit ignis et fumus et sulphur. 18 Ab his tribus plagis occisa est tertia pars hominum, de igne et fumo et sulphure, quod procedebat ex ore ipsorum. 19 Potestas enim equorum in ore eorum est et in caudis eorum; nam caudæ illorum similes serpentibus habentes capita, et in his nocent. 20 Et ceteri homines, qui non sunt occisi in his plagis neque pænitentiam egerunt de operibus manuum suarum, ut non adorarent dæmonia et simulacra aurea et argentea et ærea et lapidea et lignea, quæ neque videre possunt neque audire neque ambulare, 21 et non egerunt pænitentiam ab homicidiis suis neque a veneficiis suis neque a fornicatione sua neque a furtis suis.

Capitulum 10

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11
vel ad indicem capitulorum supra

1 Et vidi alium angelum fortem descendentem de cælo amictum nube, et iris super caput, et facies eius erat ut sol, et pedes eius tamquam columnæ ignis; 2 et habebat in manu sua libellum apertum. Et posuit pedem suum dexterum supra mare, sinistrum autem super terram, 3 et clamavit voce magna, quemadmodum cum leo rugit. Et cum clamasset, locuta sunt septem tonitrua voces suas. 4 Et cum locuta fuissent septem tonitrua, scripturus eram; et audivi vocem de cælo dicentem: « Signa, quæ locuta sunt septem tonitrua, et noli ea scribere ». 5 Et angelus, quem vidi stantem supra mare et supra terram, levavit manum suam dexteram ad cælum 6 et iuravit per Viventem in sæcula sæculorum, qui creavit cælum et ea, quæ in illo sunt, et terram et ea, quæ in ea sunt, et mare et ea, quæ in eo sunt: « Tempus amplius non erit, 7 sed in diebus vocis septimi angeli, cum cœperit tuba canere, et consummatum est mysterium Dei, sicut evangelizavit servis suis prophetis ». 8 Et vox, quam audivi de cælo, iterum loquentem mecum et dicentem: « Vade, accipe librum apertum de manu angeli stantis supra mare et supra terram ». 9 Et abii ad angelum dicens ei, ut daret mihi libellum. Et dicit mihi: « Accipe et devora illum; et faciet amaricare ventrem tuum, sed in ore tuo erit dulcis tamquam mel ». 10 Et accepi libellum de manu angeli et devoravi eum, et erat in ore meo tamquam mel dulcis; et cum devorassem eum, amaricatus est venter meus. 11 Et dicunt mihi: « Oportet te iterum prophetare super populis et gentibus et linguis et regibus multis ».

Capitulum 11

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19
vel ad indicem capitulorum supra

1 Et datus est mihi calamus similis virgæ dicens: « Surge et metire templum Dei et altare et adorantes in eo. 2 Atrium autem, quod est foris templum, eice foras et ne metiaris illud, quoniam datum est gentibus, et civitatem sanctam calcabunt mensibus quadraginta duobus. 3 Et dabo duobus testibus meis, et prophetabunt diebus mille ducentis sexaginta amicti saccis ». 4 Hi sunt duæ olivæ et duo candelabra in conspectu Domini terræ stantes. 5 Et si quis eis vult nocere, ignis exit de ore illorum et devorat inimicos eorum; et si quis voluerit eos lædere, sic oportet eum occidi. 6 Hi habent potestatem claudendi cælum, ne pluat pluvia diebus prophetiæ ipsorum; et potestatem habent super aquas convertendi eas in sanguinem et percutere terram omni plaga, quotienscumque voluerint. 7 Et cum finierint testimonium suum, bestia, quæ ascendit de abysso, faciet adversus illos bellum et vincet eos et occidet illos. 8 Et corpus eorum in platea civitatis magnæ, quæ vocatur spiritaliter Sodoma et Ægyptus, ubi et Dominus eorum crucifixus est; 9 et vident de populis et tribubus et linguis et gentibus corpus eorum per tres dies et dimidium, et corpora eorum non sinunt poni in monumento. 10 Et inhabitantes terram gaudent super illis et iucundantur et munera mittent invicem, quoniam hi duo prophetæ cruciaverunt eos, qui inhabitant super terram. 11 Et post dies tres et dimidium spiritus vitæ a Deo intravit in eos, et steterunt super pedes suos; et timor magnus cecidit super eos, qui videbant eos. 12 Et audierunt vocem magnam de cælo dicentem illis: « Ascendite huc »; et ascenderunt in cælum in nube, et viderunt illos inimici eorum. 13 Et in illa hora factus est terræmotus magnus, et decima pars civitatis cecidit, et occisi sunt in terræmotu nomina hominum septem milia, et reliqui in timorem sunt missi et dederunt gloriam Deo cæli. 14 Væ secundum abiit; ecce væ tertium venit cito. 15 Et septimus angelus tuba cecinit, et factæ sunt voces magnæ in cælo dicentes: « Factum est regnum huius mundi Domini nostri et Christi eius, et regnabit in sæcula sæculorum ». 16 Et viginti quattuor seniores, qui in conspectu Dei sedent in thronis suis, ceciderunt super facies suas et adoraverunt Deum 17 dicentes: « Gratias agimus tibi, Domine, Deus omnipotens, qui es et qui eras, quia accepisti virtutem tuam magnam et regnasti. 18 Et iratæ sunt gentes, et advenit ira tua, et tempus mortuorum iudicari et reddere mercedem servis tuis prophetis et sanctis et timentibus nomen tuum, pusillis et magnis, et exterminare eos, qui exterminant terram ». 19 Et apertum est templum Dei in cælo, et visa est arca testamenti eius in templo eius; et facta sunt fulgura et voces et terræmotus et grando magna.

Capitulum 12

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18
vel ad indicem capitulorum supra

1 Et signum magnum apparuit in cælo: mulier amicta sole, et luna sub pedibus eius, et super caput eius corona stellarum duodecim; 2 et in utero habens, et clamat parturiens et cruciatur, ut pariat. 3 Et visum est aliud signum in cælo: et ecce draco rufus magnus, habens capita septem et cornua decem, et super capita sua septem diademata; 4 et cauda eius trahit tertiam partem stellarum cæli et misit eas in terram. Et draco stetit ante mulierem, quæ erat paritura, ut, cum peperisset, filium eius devoraret. 5 Et peperit filium, masculum, qui recturus est omnes gentes in virga ferrea; et raptus est filius eius ad Deum et ad thronum eius. 6 Et mulier fugit in desertum, ubi habet locum paratum a Deo, ut ibi pascant illam diebus mille ducentis sexaginta. 7 Et factum est prœlium in cælo, Michael et angeli eius, ut prœliarentur cum dracone. Et draco pugnavit et angeli eius, 8 et non valuit, neque locus inventus est eorum amplius in cælo. 9 Et proiectus est draco ille magnus, serpens antiquus, qui vocatur Diabolus et Satanas, qui seducit universum orbem; proiectus est in terram, et angeli eius cum illo proiecti sunt. 10 Et audivi vocem magnam in cælo dicentem: « Nunc facta est salus et virtus et regnum Dei nostri et potestas Christi eius, quia proiectus est accusator fratrum nostrorum, qui accusabat illos ante conspectum Dei nostri die ac nocte. 11 Et ipsi vicerunt illum propter sanguinem Agni et propter verbum testimonii sui; et non dilexerunt animam suam usque ad mortem. 12 Propterea lætamini, cæli et qui habitatis in eis. Væ terræ et mari, quia descendit Diabolus ad vos habens iram magnam, sciens quod modicum tempus habet! ». 13 Et postquam vidit draco quod proiectus est in terram, persecutus est mulierem, quæ peperit masculum. 14 Et datæ sunt mulieri duæ alæ aquilæ magnæ, ut volaret in desertum in locum suum, ubi alitur per tempus et tempora et dimidium temporis a facie serpentis. 15 Et misit serpens ex ore suo post mulierem aquam tamquam flumen, ut eam faceret trahi a flumine. 16 Et adiuvit terra mulierem, et aperuit terra os suum et absorbuit flumen, quod misit draco de ore suo. 17 Et iratus est draco in mulierem et abiit facere prœlium cum reliquis de semine eius, qui custodiunt mandata Dei et habent testimonium Iesu. 18 Et stetit super arenam maris.

Capitulum 13

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18
vel ad indicem capitulorum supra

1 Et vidi de mari bestiam ascendentem, habentem cornua decem et capita septem, et super cornua eius decem diademata, et super capita eius nomina blasphemiæ. 2 Et bestia, quam vidi, similis erat pardo, et pedes eius sicut ursi, et os eius sicut os leonis. Et dedit illi draco virtutem suam et thronum suum et potestatem magnam. 3 Et unum de capitibus suis quasi occisum in mortem, et plaga mortis eius curata est. Et admirata est universa terra post bestiam, 4 et adoraverunt draconem, quia dedit potestatem bestiæ, et adoraverunt bestiam dicentes: « Quis similis bestiæ, et quis potest pugnare cum ea? ». 5 Et datum est ei os loquens magna et blasphemias, et data est illi potestas facere menses quadraginta duos. 6 Et aperuit os suum in blasphemias ad Deum, blasphemare nomen eius et tabernaculum eius, eos, qui in cælo habitant. 7 Et datum est illi bellum facere cum sanctis et vincere illos, et data est ei potestas super omnem tribum et populum et linguam et gentem. 8 Et adorabunt eum omnes, qui inhabitant terram, cuiuscumque non est scriptum nomen in libro vitæ Agni, qui occisus est, ab origine mundi. 9 Si quis habet aurem, audiat: 10 Si quis in captivitatem, in captivitatem vadit; si quis in gladio debet occidi, oportet eum in gladio occidi. Hic est patientia et fides sanctorum. 11 Et vidi aliam bestiam ascendentem de terra, et habebat cornua duo similia agni, et loquebatur sicut draco. 12 Et potestatem prioris bestiæ omnem facit in conspectu eius. Et facit terram et inhabitantes in ea adorare bestiam primam, cuius curata est plaga mortis. 13 Et facit signa magna, ut etiam ignem faciat de cælo descendere in terram in conspectu hominum. 14 Et seducit habitantes terram propter signa, quæ data sunt illi facere in conspectu bestiæ, dicens habitantibus in terra, ut faciant imaginem bestiæ, quæ habet plagam gladii et vixit. 15 Et datum est illi, ut daret spiritum imagini bestiæ, ut et loquatur imago bestiæ; et faciat, ut quicumque non adoraverint imaginem bestiæ, occidantur. 16 Et facit omnes pusillos et magnos et divites et pauperes et liberos et servos accipere characterem in dextera manu sua aut in frontibus suis, 17 et ne quis possit emere aut vendere, nisi qui habet characterem, nomen bestiæ aut numerum nominis eius. 18 Hic sapientia est: qui habet intellectum, computet numerum bestiæ; numerus enim hominis est: et numerus eius est sescenti sexaginta sex.

Capitulum 14

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
vel ad indicem capitulorum supra

1 Et vidi: et ecce Agnus stans supra montem Sion, et cum illo centum quadraginta quattuor milia, habentes nomen eius et nomen Patris eius scriptum in frontibus suis. 2 Et audivi vocem de cælo tamquam vocem aquarum multarum et tamquam vocem tonitrui magni; et vox, quam audivi, sicut citharœdorum citharizantium in citharis suis. 3 Et cantant quasi canticum novum ante thronum et ante quattuor animalia et seniores. Et nemo poterat discere canticum, nisi illa centum quadraginta quattuor milia, qui empti sunt de terra. 4 Hi sunt qui cum mulieribus non sunt coinquinati, virgines enim sunt. Hi qui sequuntur Agnum, quocumque abierit. Hi empti sunt ex hominibus primitiæ Deo et Agno; 5 et in ore ipsorum non est inventum mendacium: sine macula sunt. 6 Et vidi alterum angelum volantem per medium cælum, habentem evangelium æternum, ut evangelizaret super sedentes in terra et super omnem gentem et tribum et linguam et populum; 7 dicens magna voce: « Timete Deum et date illi gloriam, quia venit hora iudicii eius; et adorate eum, qui fecit cælum et terram et mare et fontes aquarum ». 8 Et alius angelus secutus est dicens: « Cecidit, cecidit Babylon illa magna, quæ a vino iræ fornicationis suæ potionavit omnes gentes! ». 9 Et alius angelus tertius secutus est illos dicens voce magna: « Si quis adoraverit bestiam et imaginem eius et acceperit characterem in fronte sua aut in manu sua, 10 et hic bibet de vino iræ Dei, quod mixtum est mero in calice iræ ipsius, et cruciabitur igne et sulphure in conspectu angelorum sanctorum et ante conspectum Agni. 11 Et fumus tormentorum eorum in sæcula sæculorum ascendit, nec habent requiem die ac nocte, qui adoraverunt bestiam et imaginem eius, et si quis acceperit characterem nominis eius ». 12 Hic patientia sanctorum est, qui custodiunt mandata Dei et fidem Iesu. 13 Et audivi vocem de cælo dicentem: « Scribe: Beati mortui, qui in Domino moriuntur amodo. Etiam, dicit Spiritus, ut requiescant a laboribus suis; opera enim illorum sequuntur illos ». 14 Et vidi: et ecce nubem candidam, et supra nubem sedentem quasi Filium hominis, habentem super caput suum coronam auream et in manu sua falcem acutam. 15 Et alter angelus exivit de templo clamans voce magna ad sedentem super nubem: « Mitte falcem tuam et mete, quia venit hora, ut metatur, quoniam aruit messis terræ ». 16 Et misit, qui sedebat supra nubem, falcem suam in terram, et messa est terra. 17 Et alius angelus exivit de templo, quod est in cælo, habens et ipse falcem acutam. 18 Et alius angelus de altari, habens potestatem supra ignem, et clamavit voce magna ad eum, qui habebat falcem acutam, dicens: « Mitte falcem tuam acutam et vindemia botros vineæ terræ, quoniam maturæ sunt uvæ eius ». 19 Et misit angelus falcem suam in terram et vindemiavit vineam terræ et misit in lacum iræ Dei magnum. 20 Et calcatus est lacus extra civitatem, et exivit sanguis de lacu usque ad frenos equorum per stadia mille sescenta.

Capitulum 15

1 2 3 4 5 6 7 8
vel ad indicem capitulorum supra

1 Et vidi aliud signum in cælo magnum et mirabile: angelos septem habentes plagas septem novissimas, quoniam in illis consummata est ira Dei. 2 Et vidi tamquam mare vitreum mixtum igne; et eos, qui vicerunt bestiam et imaginem illius et numerum nominis eius, stantes supra mare vitreum, habentes citharas Dei. 3 Et cantant canticum Moysis servi Dei et canticum Agni dicentes: « Magna et mirabilia opera tua, Domine, Deus omnipotens; iustæ et veræ viæ tuæ, Rex gentium! 4 Quis non timebit, Domine, et glorificabit nomen tuum? Quia solus Sanctus, quoniam omnes gentes venient et adorabunt in conspectu tuo, quoniam iudicia tua manifestata sunt ». 5 Et post hæc vidi: et apertum est templum tabernaculi testimonii in cælo, 6 et exierunt septem angeli habentes septem plagas de templo, vestiti lino mundo candido et præcincti circa pectora zonis aureis. 7 Et unum ex quattuor animalibus dedit septem angelis septem phialas aureas plenas iracundiæ Dei viventis in sæcula sæculorum. 8 Et impletum est templum fumo de gloria Dei et de virtute eius; et nemo poterat introire in templum, donec consummarentur septem plagæ septem angelorum.

Capitulum 16

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21
vel ad indicem capitulorum supra

1 Et audivi vocem magnam de templo dicentem septem angelis: « Ite et effundite septem phialas iræ Dei in terram ». 2 Et abiit primus et effudit phialam suam in terram; et factum est vulnus sævum ac pessimum in homines, qui habebant characterem bestiæ, et eos, qui adorabant imaginem eius. 3 Et secundus effudit phialam suam in mare; et factus est sanguis tamquam mortui, et omnis anima vivens mortua est, quæ est in mari. 4 Et tertius effudit phialam suam in flumina et in fontes aquarum; et factus est sanguis. 5 Et audivi angelum aquarum dicentem: « Iustus es, qui es et qui eras, Sanctus, quia hæc iudicasti; 6 quia sanguinem sanctorum et prophetarum fuderunt, et sanguinem eis dedisti bibere: digni sunt! ». 7 Et audivi altare dicens: « Etiam, Domine, Deus omnipotens, vera et iusta iudicia tua! ». 8 Et quartus effudit phialam suam in solem; et datum est illi æstu afficere homines in igne. 9 Et æstuaverunt homines æstu magno; et blasphemaverunt nomen Dei habentis potestatem super has plagas et non egerunt pænitentiam, ut darent illi gloriam. 10 Et quintus effudit phialam suam super thronum bestiæ; et factum est regnum eius tenebrosum, et commanducaverunt linguas suas præ dolore 11 et blasphemaverunt Deum cæli præ doloribus suis et vulneribus suis et non egerunt pænitentiam ex operibus suis. 12 Et sextus effudit phialam suam super flumen illud magnum Euphraten; et exsiccata est aqua eius, ut præpararetur via regibus, qui sunt ab ortu solis. 13 Et vidi de ore draconis et de ore bestiæ et de ore pseudoprophetæ spiritus tres immundos velut ranas; 14 sunt enim spiritus dæmoniorum facientes signa, qui procedunt ad reges universi orbis congregare illos in prœlium diei magni Dei omnipotentis. 15 Ecce venio sicut fur. Beatus, qui vigilat et custodit vestimenta sua, ne nudus ambulet, et videant turpitudinem eius. 16 Et congregavit illos in locum, qui vocatur Hebraice Harmagedon. 17 Et septimus effudit phialam suam in aerem; et exivit vox magna de templo a throno dicens: « Factum est! ». 18 Et facta sunt fulgura et voces et tonitrua, et terræmotus factus est magnus, qualis numquam fuit, ex quo homo fuit super terram, talis terræmotus sic magnus. 19 Et facta est civitas magna in tres partes, et civitates gentium ceciderunt. Et Babylon magna venit in memoriam ante Deum dare ei calicem vini indignationis iræ eius. 20 Et omnis insula fugit, et montes non sunt inventi. 21 Et grando magna sicut talentum descendit de cælo in homines; et blasphemaverunt homines Deum propter plagam grandinis, quoniam magna est plaga eius nimis.

Capitulum 17

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18
vel ad indicem capitulorum supra

1 Et venit unus de septem angelis, qui habebant septem phialas, et locutus est mecum dicens: « Veni, ostendam tibi damnationem meretricis magnæ, quæ sedet super aquas multas, 2 cum qua fornicati sunt reges terræ, et inebriati sunt, qui inhabitant terram, de vino prostitutionis eius ». 3 Et abstulit me in desertum in spiritu. Et vidi mulierem sedentem super bestiam coccineam, plenam nominibus blasphemiæ, habentem capita septem et cornua decem. 4 Et mulier erat circumdata purpura et coccino, et inaurata auro et lapide pretioso et margaritis, habens poculum aureum in manu sua plenum abominationibus et immunditiis fornicationis eius; 5 et in fronte eius nomen scriptum, mysterium: « Babylon magna, mater fornicationum et abominationum terræ ». 6 Et vidi mulierem ebriam de sanguine sanctorum et de sanguine martyrum Iesu. Et miratus sum, cum vidissem illam, admiratione magna. 7 Et dixit mihi angelus. « Quare miraris? Ego tibi dicam mysterium mulieris et bestiæ, quæ portat eam, quæ habet capita septem et decem cornua: 8 bestia, quam vidisti, fuit et non est, et ascensura est de abysso et in interitum ibit. Et mirabuntur inhabitantes terram, quorum non sunt scripta nomina in libro vitæ a constitutione mundi, videntes bestiam, quia erat et non est et aderit. 9 Hic est sensus, qui habet sapientiam. Septem capita, septem montes sunt, super quos mulier sedet. Et reges septem sunt: 10 quinque ceciderunt, unus est, alius nondum venit; et, cum venerit, oportet illum breve tempus manere. 11 Et bestia, quæ erat et non est, et is octavus est et de septem est et in interitum vadit. 12 Et decem cornua, quæ vidisti, decem reges sunt, qui regnum nondum acceperunt, sed potestatem tamquam reges una hora accipiunt cum bestia. 13 Hi unum consilium habent et virtutem et potestatem suam bestiæ tradunt. 14 Hi cum Agno pugnabunt; et Agnus vincet illos, quoniam Dominus dominorum est et Rex regum, et qui cum illo sunt vocati et electi et fideles ». 15 Et dicit mihi: « Aquæ, quas vidisti, ubi meretrix sedet, populi et turbæ sunt et gentes et linguæ. 16 Et decem cornua, quæ vidisti, et bestia, hi odient fornicariam et desolatam facient illam et nudam, et carnes eius manducabunt et ipsam igne concremabunt; 17 Deus enim dedit in corda eorum, ut faciant, quod illi placitum est, et faciant unum consilium et dent regnum suum bestiæ, donec consummentur verba Dei. 18 Et mulier, quam vidisti, est civitas magna, quæ habet regnum super reges terræ ».

Capitulum 18

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24
vel ad indicem capitulorum supra

1 Post hæc vidi alium angelum descendentem de cælo, habentem potestatem magnam; et terra illuminata est a claritate eius. 2 Et clamavit in forti voce dicens: « Cecidit, cecidit Babylon magna et facta est habitatio dæmoniorum et custodia omnis spiritus immundi et custodia omnis bestiæ immundæ et odibilis; 3 quia de vino iræ fornicationis eius biberunt omnes gentes, et reges terræ cum illa fornicati sunt, et mercatores terræ de virtute deliciarum eius divites facti sunt! ». 4 Et audivi aliam vocem de cælo dicentem: « Exite de illa, populus meus, ut ne comparticipes sitis peccatorum eius et de plagis eius non accipiatis, 5 quoniam pervenerunt peccata eius usque ad cælum, et recordatus est Deus iniquitatum eius. 6 Reddite illi, sicut et ipsa reddidit, et duplicate duplicia secundum opera eius; in poculo, quo miscuit, miscete illi duplum. 7 Quantum glorificavit se et in deliciis fuit, tantum date illi tormentum et luctum. Quia in corde suo dicit: «Sedeo regina et vidua non sum et luctum non videbo», 8 ideo in una die venient plagæ eius, mors et luctus et fames, et igne comburetur, quia fortis est Dominus Deus, qui iudicavit illam ». 9 Et flebunt et plangent se super illam reges terræ, qui cum illa fornicati sunt et in deliciis vixerunt, cum viderint fumum incendii eius, 10 longe stantes propter timorem tormentorum eius, dicentes: « Væ, væ, civitas illa magna, Babylon, civitas illa fortis, quoniam una hora venit iudicium tuum! ». 11 Et negotiatores terræ flent et lugent super illam, quoniam mercem eorum nemo emit amplius: 12 mercem auri et argenti et lapidis pretiosi et margaritarum, et byssi et purpuræ et serici et cocci, et omne lignum thyinum et omnia vasa eboris et omnia vasa de ligno pretiosissimo et æramento et ferro et marmore, 13 et cinnamomum et amomum et odoramenta et unguenta et tus, et vinum et oleum et similam et triticum, et iumenta et oves et equorum et rædarum, et mancipiorum et animas hominum. 14 Et fructus tui, desiderium animæ, discesserunt a te, et omnia pinguia et clara perierunt a te, et amplius illa iam non invenient. 15 Mercatores horum, qui divites facti sunt ab ea, longe stabunt propter timorem tormentorum eius flentes ac lugentes, 16 dicentes: « Væ, væ, civitas illa magna, quæ amicta erat byssino et purpura et cocco, et deaurata auro et lapide pretioso et margarita, 17 quoniam una hora desolatæ sunt tantæ divitiæ! ». Et omnis gubernator et omnis, qui in locum navigat, et nautæ et, quotquot maria operantur, longe steterunt 18 et clamabant, videntes fumum incendii eius, dicentes: « Quæ similis civitati huic magnæ? ». 19 Et miserunt pulverem super capita sua et clamabant, flentes et lugentes, dicentes: « Væ, væ, civitas illa magna, in qua divites facti sunt omnes, qui habent naves in mari, de opibus eius, quoniam una hora desolata est! 20 Exsulta super eam, cælum, et sancti et apostoli et prophetæ, quoniam iudicavit Deus iudicium vestrum de illa! ». 21 Et sustulit unus angelus fortis lapidem quasi molarem magnum et misit in mare dicens: «Impetu sic mittetur Babylon magna illa civitas et ultra iam non invenietur. 22 Et vox citharœdorum et musicorum et tibia canentium et tuba non audietur in te amplius, et omnis artifex omnis artis non invenietur in te amplius, et vox molæ non audietur in te amplius, 23 et lux lucernæ non lucebit tibi amplius, et vox sponsi et sponsæ non audietur in te amplius; quia mercatores tui erant magnates terræ, quia in veneficiis tuis erraverunt omnes gentes, 24 et in ea sanguis prophetarum et sanctorum inventus est et omnium, qui interfecti sunt in terra! ».

Capitulum 19

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21
vel ad indicem capitulorum supra

1 Post hæc audivi quasi vocem magnam turbæ multæ in cælo dicentium: « Alleluia! Salus et gloria et virtus Deo nostro, 2 quia vera et iusta iudicia eius; quia iudicavit de meretrice magna, quæ corrupit terram in prostitutione sua, et vindicavit sanguinem servorum suorum de manibus eius! ». 3 Et iterum dixerunt: « Alleluia! Et fumus eius ascendit in sæcula sæculorum! ». 4 Et ceciderunt seniores viginti quattuor et quattuor animalia et adoraverunt Deum sedentem super thronum dicentes: « Amen. Alleluia ». 5 Et vox de throno exivit dicens: « Laudem dicite Deo nostro, omnes servi eius et qui timetis eum, pusilli et magni! ». 6 Et audivi quasi vocem turbæ magnæ et sicut vocem aquarum multarum et sicut vocem tonitruum magnorum dicentium: « Alleluia, quoniam regnavit Dominus, Deus noster omnipotens. 7 Gaudeamus et exsultemus et demus gloriam ei, quia venerunt nuptiæ Agni, et uxor eius præparavit se. 8 Et datum est illi, ut cooperiat se byssino splendenti mundo: byssinum enim iustificationes sunt sanctorum ». 9 Et dicit mihi: « Scribe: Beati, qui ad cenam nuptiarum Agni vocati sunt! ». Et dicit mihi: « Hæc verba Dei vera sunt ». 10 Et cecidi ante pedes eius, ut adorarem eum. Et dicit mihi: « Vide, ne feceris! Conservus tuus sum et fratrum tuorum habentium testimonium Iesu. Deum adora. Testimonium enim Iesu est spiritus prophetiæ ». 11 Et vidi cælum apertum: et ecce equus albus; et, qui sedebat super eum, vocabatur Fidelis et Verax, et in iustitia iudicat et pugnat. 12 Oculi autem eius sicut flamma ignis, et in capite eius diademata multa, habens nomen scriptum, quod nemo novit nisi ipse; 13 et vestitus veste aspersa sanguine, et vocatur nomen eius Verbum Dei. 14 Et exercitus, qui sunt in cælo, sequebantur eum in equis albis, vestiti byssino albo mundo. 15 Et de ore ipsius procedit gladius acutus, ut in ipso percutiat gentes, et ipse reget eos in virga ferrea; et ipse calcat torcular vini furoris iræ Dei omnipotentis. 16 Et habet super vestimentum et super femur suum nomen scriptum: Rex regum et Dominus dominorum. 17 Et vidi unum angelum stantem in sole, et clamavit voce magna dicens omnibus avibus, quæ volabant per medium cæli: «Venite, congregamini ad cenam magnam Dei, 18 ut manducetis carnes regum et carnes tribunorum et carnes fortium et carnes equorum et sedentium in ipsis et carnes omnium liberorum ac servorum et pusillorum ac magnorum ». 19 Et vidi bestiam et reges terræ et exercitus eorum congregatos ad faciendum prœlium cum illo, qui sedebat super equum, et cum exercitu eius. 20 Et apprehensa est bestia et cum illa pseudopropheta, qui fecit signa coram ipsa, quibus seduxit eos, qui acceperunt characterem bestiæ et qui adorant imaginem eius; vivi missi sunt hi duo in stagnum ignis ardentis sulphure. 21 Et ceteri occisi sunt in gladio sedentis super equum, qui procedit de ore ipsius, et omnes aves saturatæ sunt carnibus eorum.

Capitulum 20

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15
vel ad indicem capitulorum supra

1 Et vidi angelum descendentem de cælo habentem clavem abyssi et catenam magnam in manu sua. 2 Et apprehendit draconem, serpentem antiquum, qui est Diabolus et Satanas, et ligavit eum per annos mille; 3 et misit eum in abyssum et clausit et signavit super illum, ut non seducat amplius gentes, donec consummentur mille anni; post hæc oportet illum solvi modico tempore. 4 Et vidi thronos, et sederunt super eos, et iudicium datum est illis; et animas decollatorum propter testimonium Iesu et propter verbum Dei, et qui non adoraverunt bestiam neque imaginem eius nec acceperunt characterem in frontibus et in manibus suis; et vixerunt et regnaverunt cum Christo mille annis. 5 Ceteri mortuorum non vixerunt, donec consummentur mille anni. Hæc est resurrectio prima. 6 Beatus et sanctus, qui habet partem in resurrectione prima! In his secunda mors non habet potestatem, sed erunt sacerdotes Dei et Christi et regnabunt cum illo mille annis. 7 Et cum consummati fuerint mille anni, solvetur Satanas de carcere suo 8 et exibit seducere gentes, quæ sunt in quattuor angulis terræ, Gog et Magog; congregare eos in prœlium, quorum numerus est sicut arena maris. 9 Et ascenderunt super latitudinem terræ et circumierunt castra sanctorum et civitatem dilectam. Et descendit ignis de cælo et devoravit eos; 10 et Diabolus, qui seducebat eos, missus est in stagnum ignis et sulphuris, ubi et bestia et pseudopropheta, et cruciabuntur die ac nocte in sæcula sæculorum. 11 Et vidi thronum magnum candidum et sedentem super eum, a cuius aspectu fugit terra et cælum, et locus non est inventus eis. 12 Et vidi mortuos, magnos et pusillos, stantes in conspectu throni; et libri aperti sunt. Et alius liber apertus est, qui est vitæ; et iudicati sunt mortui ex his, quæ scripta erant in libris, secundum opera ipsorum. 13 Et dedit mare mortuos, qui in eo erant, et mors et infernus dederunt mortuos, qui in ipsis erant; et iudicati sunt singuli secundum opera ipsorum. 14 Et mors et infernus missi sunt in stagnum ignis. Hæc mors secunda est, stagnum ignis. 15 Et si quis non est inventus in libro vitæ scriptus, missus est in stagnum ignis.

Capitulum 21

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27
vel ad indicem capitulorum supra

1 Et vidi cælum novum et terram novam; primum enim cælum et prima terra abierunt, et mare iam non est. 2 Et civitatem sanctam Ierusalem novam vidi descendentem de cælo a Deo, paratam sicut sponsam ornatam viro suo. 3 Et audivi vocem magnam de throno dicentem: «Ecce tabernaculum Dei cum hominibus! Et habitabit cum eis, et ipsi populi eius erunt, et ipse Deus cum eis erit eorum Deus; 4 et absterget omnem lacrimam ab oculis eorum, et mors ultra non erit, neque luctus neque clamor neque dolor erit ultra, quia prima abierunt ». 5 Et dixit, qui sedebat super throno: « Ecce nova facio omnia ». Et dicit: « Scribe: Hæc verba fidelia sunt et vera ». 6 Et dixit mihi: « Facta sunt! Ego sum Alpha et Omega, principium et finis. Ego sitienti dabo de fonte aquæ vivæ gratis. 7 Qui vicerit, hereditabit hæc, et ero illi Deus, et ille erit mihi filius. 8 Timidis autem et incredulis et exsecratis et homicidis et fornicatoribus et veneficis et idololatris et omnibus mendacibus, pars illorum erit in stagno ardenti igne et sulphure, quod est mors secunda ». 9 Et venit unus de septem angelis habentibus septem phialas plenas septem plagis novissimis et locutus est mecum dicens: « Veni, ostendam tibi sponsam uxorem Agni ». 10 Et sustulit me in spiritu super montem magnum et altum et ostendit mihi civitatem sanctam Ierusalem descendentem de cælo a Deo, 11 habentem claritatem Dei; lumen eius simile lapidi pretiosissimo, tamquam lapidi iaspidi, in modum crystalli; 12 et habebat murum magnum et altum et habebat portas duodecim et super portas angelos duodecim et nomina inscripta, quæ sunt duodecim tribuum filiorum Israel. 13 Ab oriente portæ tres, et ab aquilone portæ tres, et ab austro portæ tres, et ab occasu portæ tres; 14 et murus civitatis habens fundamenta duodecim, et super ipsis duodecim nomina duodecim apostolorum Agni. 15 Et, qui loquebatur mecum, habebat mensuram arundinem auream, ut metiretur civitatem et portas eius et murum eius. 16 Et civitas in quadro posita est, et longitudo eius tanta est quanta et latitudo. Et mensus est civitatem arundine per stadia duodecim milia; longitudo et latitudo et altitudo eius æquales sunt. 17 Et mensus est murum eius centum quadraginta quattuor cubitorum, mensura hominis, quæ est angeli. 18 Et erat structura muri eius ex iaspide, ipsa vero civitas aurum mundum simile vitro mundo. 19 Fundamenta muri civitatis omni lapide pretioso ornata: fundamentum primum iaspis, secundus sapphirus, tertius chalcedonius, quartus smaragdus, 20 quintus sardonyx, sextus sardinus, septimus chrysolithus, octavus beryllus, nonus topazius, decimus chrysoprasus, undecimus hyacinthus, duodecimus amethystus. 21 Et duodecim portæ duodecim margaritæ sunt, et singulæ portæ erant ex singulis margaritis. Et platea civitatis aurum mundum tamquam vitrum perlucidum. 22 Et templum non vidi in ea: Dominus enim, Deus omnipotens, templum illius est, et Agnus. 23 Et civitas non eget sole neque luna, ut luceant ei, nam claritas Dei illuminavit eam, et lucerna eius est Agnus. 24 Et ambulabunt gentes per lumen eius, et reges terræ afferunt gloriam suam in illam; 25 et portæ eius non claudentur per diem, nox enim non erit illic; 26 et afferent gloriam et divitias gentium in illam. 27 Nec intrabit in ea aliquid coinquinatum et faciens abominationem et mendacium, nisi qui scripti sunt in libro vitæ Agni.

Capitulum 22

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21
vel ad indicem capitulorum supra

1 Et ostendit mihi fluvium aquæ vitæ splendidum tamquam crystallum, procedentem de throno Dei et Agni. 2 In medio plateæ eius et fluminis ex utraque parte lignum vitæ afferens fructus duodecim, per menses singulos reddens fructum suum; et folia ligni ad sanitatem gentium. 3 Et omne maledictum non erit amplius. Et thronus Dei et Agni in illa erit; et servi eius servient illi 4 et videbunt faciem eius, et nomen eius in frontibus eorum. 5 Et nox ultra non erit, et non egent lumine lucernæ neque lumine solis, quoniam Dominus Deus illuminabit super illos, et regnabunt in sæcula sæculorum. 6 Et dixit mihi: « Hæc verba fidelissima et vera sunt, et Dominus, Deus spirituum prophetarum, misit angelum suum ostendere servis suis, quæ oportet fieri cito. 7 Et ecce venio velociter. Beatus, qui servat verba prophetiæ libri huius ». 8 Et ego Ioannes, qui audivi et vidi hæc. Et postquam audissem et vidissem, cecidi, ut adorarem ante pedes angeli, qui mihi hæc ostendebat. 9 Et dicit mihi: « Vide, ne feceris. Conservus tuus sum et fratrum tuorum prophetarum et eorum, qui servant verba libri huius; Deum adora! ». 10 Et dicit mihi: « Ne signaveris verba prophetiæ libri huius; tempus enim prope est! 11 Qui nocet, noceat adhuc; et, qui sordidus est, sordescat adhuc; et iustus iustitiam faciat adhuc; et sanctus sanctificetur adhuc. 12 Ecce venio cito, et merces mea mecum est, reddere unicuique sicut opus eius est. 13 Ego Alpha et Omega, primus et novissimus, principium et finis. 14 Beati, qui lavant stolas suas, ut sit potestas eorum super lignum vitæ, et per portas intrent in civitatem. 15 Foris canes et venefici et impudici et homicidæ et idolis servientes et omnis, qui amat et facit mendacium! 16 Ego Iesus misi angelum meum testificari vobis hæc super ecclesiis. Ego sum radix et genus David, stella splendida matutina ». 17 Et Spiritus et sponsa dicunt: « Veni! ». Et, qui audit, dicat: « Veni! ». Et, qui sitit, veniat; qui vult, accipiat aquam vitæ gratis. 18 Contestor ego omni audienti verba prophetiæ libri huius: Si quis apposuerit ad hæc, apponet Deus super illum plagas scriptas in libro isto; 19 et si quis abstulerit de verbis libri prophetiæ huius, auferet Deus partem eius de ligno vitæ et de civitate sancta, de his, quæ scripta sunt in libro isto. 20 Dicit, qui testimonium perhibet istorum: « Etiam, venio cito ». « Amen. Veni, Domine Iesu! ». 21 Gratia Domini Iesu cum omnibus.